Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
duxerit, certiorem eum per epistulam in proximo reddam, ut sciat, quid dare habeat aut recipere. (5) Praesentium exhibitor quo ex negotio Oenipontum petierit, oretenus intimabit; cui quod equum e stabulo nostro roganti concesserim, reverendissimam pietatem vestram inique laturam non credo, cum non tam sibi quam nobis negotietur, in organo reparando sedulus, amicus omnibus, nemini onerosus. (6) Tempestas apud nos, postquam per publicas preces[ERROR: no reftable :] publicas preces] Dieses öffentliche Gebet wird ep. 116,9 angekündigt. Deo saepius supplices facti sumus, iam tandem mitiorem induit faciem, magno bono tam faeni quam frumenti, quorum et messem et segetem adhuc non infaecundam speramus. (7) Atque hisce raptim deproperatis cum filiali salute nos reverendissimae pietati vestrae et una omnes praepotentis Dei auxilio humiliter commendamus.
118. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck
[Stams], 4. August 1647
Stephani schickt einen Brief an den Sekretär der Kongregation dem Abt zur Durchsicht
und Unterschrift. Am gestrigen Abend verirrte sich ein Herr Hyrus ins Kloster.
Eigentlich suchte er ein Gasthaus und wollte schon wieder gehen, bis ihn Stephani
bewirtete, woraufhin sich der Herr sehr großzügig zeigte. Stephani wollte Pater
Gottfried aus Salem dazu bewegen, in Stams Theologie zu lesen; doch dieser lehnte in
Berufung auf seinen Abt ab. Er gab auch seine Unerfahrenheit vor, doch Stephani
meint, er sollte sich lieber betätigen, als faul zu sein.
(1) Mitto ad censuram et signaturam reverendissimae pietatis vestrae epistolium illud, quod ad venerabilem patrem congregationis secretarium [ERROR: no reftable :] ad ... secretarium] Gemeint ist Pater Benedikt Staub, der Sekrtäter der Oberdeutschen Kongregation. exarare sum iussus, in quo puncta necessaria strictim quidem, ad sufficientiam tamen, ut puto, insinuavi. (2) Generosus dominus Hyrus[ERROR: no reftable :] dominus Hyrus] Zu seiner Person und Aufgabe vgl. Noten zu ep. 119. vespere diei Veneris inopinato ad monasterium superveniens (dum cenae assiderem) ac nesciens, quo pergeret, cum neminem haberet obvium, ex quo hospitium inquireret, usque ad cellam vinariam conventus equitavit, ubi casu per fenestras refectorii apertas lectorem mensae super cathedram conspicatus non ad cauponam se tendere deprehendit, sed ad triclinium monachorum. (3) Regressus itaque per portam, qua intraverat, descendit ad hospitem. (4) Cuius adventu mox, ut intellexi, quae mei officii erant, non intermissi, tam vinum ei de monasterio offerens, quam etiam personaliter coram illo me sistens; cuius tamen humanitas tanta fuit, ut qui ad inserviendum advenerant, conviva esse debuerim. (5) Patrem Godefridum Salemitanum sicut ad praelegendam iuventuti nostrae theologiam
libentissime persuaderem, pro bono coenobii nostri, ita etiam per cuniculos primum
et vias indirectas ac dein etiam palam et aperte votum nostrum eidem intimare non
destiti. (6) Hamum ieci bis terve, sed in aëre piscatus sum, quando ille semper
imperitiam et insufficientiam suam praetendit ac dependentiam a nutu novi sui
abbatis.[ERROR: no reftable :]
novi ... abbatis] Gemeint ist der erst vor kurzem gewählte Abt Thomas
II. Schwab von Salem. (7) Verum cum ille reverti ad
domum professionis suae plus quam probabiliter non possit, sed in terris alienis
exul adhuc et hospes morari debeat,
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |