Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F47v --

morti vicinus, quam vitae securus.

(4) Quodsi tamen huic ab afflictione tam gravi erigendo et aliis a simili malo praeservandis medici obviare possit consilium, necessitatem, qua premimur, ex praesentibus eidem a reverendissima pietate vestra communicari humiliter rogo, cui litteras peculiares dirigere ob temporis angustiam non valui. (5) Sin plus profutura existimetur personalis eius praesentia, sperabimus et illam reverendissimae pietatis vestrae interventu conduci posse idque eo tempestivius, quo apud patrem Matthaeum periculum in mora manifestius. (6) Faxint superi, ne lues haec latius serpat ac reverendissima pietas vestra in reditu suo (quem in horas optamus) laetiora apud nos inveniat, cui nos interim cum filiali salute obnixius commendamus.

113. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck [Stams], 28. Mai 1647 Ein weiteres Todesopfer ist in Stams zu beklagen: Pater Simon [Pergomast] ist an Altersschwäche verstorben. Stephani befürchtet, dass bald ein vierter Toter, nämlich Pater Matthäus [Wilhalm] zu beklagen sein wird. Der Ursprung dieser Krankheit, die im Moment alle befällt, sich aber bei allen anders auswirkt, ist Stephani nicht klar. Der Wein ist es wohl nicht, den hat Stephani selbst auch getrunken, ohne etwas zu merken. Ad eundem ibidem moras trahentem, 28. Maii 1647. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine praesul

(1) Novam hodie rursum impressionem apud nos fecit crudelis exactor, messor inexorabilis,[ERROR: no reftable :] crudelis ... inexorabilis] Personifikation des Todes. adortus patrem nostrum seniculum Simonem, [ERROR: no reftable :] patrem ... Simonem] Gemeint ist Pater Simon Pergomast. quem heri ante meridiem oleo sacro extremum a nobis delibutum, hodie paulum a duodecima noctis inter preces, quibus exitum animae luctantis communire studuimus, immissa falce truncavit, antegresso non quidem morbo epileptico (ut in aliis duobus, [ERROR: no reftable :] duobus] Gemeint sind Pater Malachias Saur und Bruder Joseph aus Salem (vgl. ep. 112). qui diebus superioribus in praedam morti cesserunt), sed virium tantum et senii vergentis naturali occubitu. (2) Nec hic, ut veremur, messoris huius stabit insatiata ingluvies, sed quartam insuper victimam forte post moram non admodum longam decimabit. (3) Pater nam Matthaeus [ERROR: no reftable :] pater ... Matthaeus] Gemeint ist Pater Matthäus Wilhalm. ea conditione et statu est, ut humano nostro iudicio mansione super terram diutina non sit usurus. (4) Ceterum Deus omnium conditor, defunctos ut donet requie, periclitantes erigat et sospites porro conservet, voto et voce precamur unanimi.

(5) Alias sane mirari satis nequeo, quid rursum aegritudinis et ex quo fonte gregem conventus nostri pervadat; siquidem nam unum tantum, sed plura illius capita languoribus diversis laborant, hic nam cholicam queritur, ille arenulas renum, seu calculum, tertius cruditatem ventriculi, alius aliud; e quibus unus lecto decumbit, alii vero a grabato quidem soluti, chorum tamen non frequentant nec triclinium; quorum omnium invaletudo tanto nobis accidere posset molestior, quanto causa illius magis incognita.

(6) De vino quidem nostrate querimonia est inter omnes quasi universalis, sed an integra sit et indispositionum praedictarum origo aut radix, non ego definierim. Meam saltem personam haustus meri hactenus nobis propinati in nullo adhuc contristavit neque molestiae quidquam intulit. (7) Sed cum mea natura aliorum complexionem metiri non debeam, si morbos eiusmodi causet potus, quem bibimus, non est,

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic