Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F47r --

Cum religiosa salute sanctum amicitiae foedus

(1) Scripsisse hactenus vobis debebam saepius, ut pactis olim initis starem, nec voluntas scribendi defuerat, si perinde tempus et occasio suppetiissent in tam diuturna et continua reverendissimi nostri[ERROR: no reftable :] reverendissimi nostri] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. absentia, qui ipso quoque (quod insolitum) sacratissimo paschatis die Oeniponti curiam comitialem ascendere et conventum statuum provinciae frequentare coactus fuerat.

(2) In praesens vero diuturnioris silentii moras rumpere compellor, quando truculenta mors telam patris nostri Malachiae,[ERROR: no reftable :] patris ... Malachiae] Gemeint ist Pater Malachias Saur. dum adhuc ordiretur, succidit et rupit. (3) Postquam etenim bonus pater de superata decem mensium arthritide iam prope triumphum sibi canere videbatur, eo virium revalescendo perductus, ut sacris iam iterum ad aram operari posset, per aliquem, ut auguramur, excessum neglectumve diaetae recidivus factus, octo dierum spatio decubuit et convulsionibus epilepticis vehementer exagitatus interiit omnibus prius rite praemunitus, quae pro moribundis sancta decrevit ecclesia. (4) Cuius pios manes tam in communibus ordinis suffragiis quam privatis etiam vestris fraternae obligationis officiis et precibus commendatos habete! (5) Plura addere prohibeor in ipso iam iam constitutus procinctu Halam commigrandi.

112. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck [Stams], 24. Mai 1647 Einigen Leuten in Stams geht es im Moment schlecht: Pater Malachias [Saur] ist vor zehn Tagen gestorben, gestern verstarb Bruder Joseph aus Salem nach eintägigem Todeskampf. Im Augenblick ringt Pater Matthäus [Wilhalm] mit dem Tod, da ihn schwere epileptische Anfälle heimsuchen. Der Abt soll den Arzt bitten, gleich nach Stams zu kommen, Stephani hatte keine Zeit, einen eigenen Brief aufzusetzen. Für Pater Matthäus ist Eile geboten. Ad abbatem Oeniponti haerentem in comitiis, 24. Maii 1647. Reverendissime in Christo pater, observandissime et gratiose domine domine

(1) Visitat nunc temporis monasterium nostrum Altissimus plaga pessima percutiens aliquot e nostris virga aegritudinis epileptica, cui succubuit ante decendium pater noster Malachias,[ERROR: no reftable :] pater Malachias] Gemeint ist Pater Malachias Saur. heri vero frater Iosephus Salemitanus, quem cum morte plus quam 24 horarum spatio gravissime luctantem aspeximus ac tandem superatum hodie post iusta funebria tumulo intulimus. (2) Sudat nunc in eadem arena tertius, pater Matthaeus,[ERROR: no reftable :] pater Matthaeus] Gemeint ist Pater Matthäus Wilhalm. quem ipsa illa die, qua Oeniponto redux in Stambs appuleram, mensae adhuc accumbentem inter cenae obsonium miserabilis et horrifica epilepsis invasit; qua tamen brevi compressa et fere, ut credebam, sopita nec illius vestigio ullo per septem hactenus dies deprehenso rem salvam putavimus aegro de convalescentia iam gratulati. (3) Verumtamen Deo aliter disponente novus heri rursum paroxismus inopinato eum corripuit, quo per noctem pluries et impetuosius redeunte bonus pater haud leviter quassatus supremam prope inter aleam periclitari videtur, plus

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic