Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F46r --

Ad abbatem inter Oenipontanos agentem, 22. Aprilis 1647. Filialissimum salve et omnia prospera Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) Perlatae sunt ad me ante plusculos dies litterae abbatis Sanct-Urbanensis, quas illico ad reverendissimam pietatem vestram per proprium dirigere nolui, tum quod scirem ad eas reverendissimam pietatem vestram responsum festinato reddere ob negotiorum multitudinem haud valituram, tum etiam quia illas in paschalibus saltem reverendissimae pietati vestrae coram ad manus consignare certo speraveram. (2) Frustrata vero hac spe et adventu, quem operiebamur, dilato transmitto eas per latorem praesentium, ne aequo diutius penes me desideant.

(3) Celebraturi porro proxima domenica in albis venarum sectionem, id gratiae et amoris a reverendissima pietate vestra exorare gestimus, quatenus in locum vini turbidi, quod cella vinaria conventus subministrat, haustum meliorem de promptuario suo pro phlebotomis paterna provisione velit ac dignetur, ut minus pro haustu extraordinario, quem vocamus gratiarum. (4) Bibemus, quod indultum fuerit, modeste hilares et faustas apprecationes, quas ut exaudire velit supremum Numen, impense optamus.

109. Stephani an seinen Bruder Laurentius Stephani in Wilten [Stams], 25. April 1647 Gestern erhielt Stephani einen Brief seines Bruders, in dem es um eine vom Schicksal getroffene Mutter und um ihren besorgten Sohn ging. Stephani will der Mutter ein Almosen spenden und somit auch dem Sohn helfen. Weil derzeit keine Stelle frei ist, kann er diesen Sohn nicht im Kloster anstellen. Ad germanum fratrem meum Laurentium, Wilthinae canonicum Praemonstratensem, 25. Aprilis 1647. Admodum reverende, religiose et clarissime domine, frater semper amantissime

(1) Quas ad me reverenda admodum dominatio vestra biduo abhinc direxerat, relator harum hesterno meridie mihi praesentavit, tanto fidelius, quanto in causa propria patrocinium continentes; quarum argumento perlecto miseratus sum una ex parte aerumnam afflictae matris, ex alia vero parte gratulatus de sollicitudine filii, tamque pio in parentem affectu. (2) Suppetias utrique feram et una quidem opera; ubi nam matri eleemosyna conventus nostri succurrero (quod me facturum recipio) simul filio quoque consultum iri existimo. (3) De huius porro servitiis monasterio nostro locandis nihil est, quod permittere possim, quippe cum in famulitio nostro nunc temporis, quod sciam, nulla vacet conditio. (4) Poterit tamen ille nihilominus, etsi Wilthina non excedat, gratitudinem suam in ma

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic