Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Movit heri e statione sua, quam diebus apud nos aliquammultis [ERROR: no reftable :] aliquammultis] Vgl. ep. 102 und 103. Obwohl der Fürst zwei oder drei Monate bleiben wollte, reiste er nach drei Wochen wieder ab. habuit, reverendissimus et illustrissimus dominus Campidonensis, profectus primo ad monasterium sancti Magni in Rhaetia, inde vero Bavariam petiturus ad deponendum coram electore querelas suas super accordatione cum Suecis nuper in summum ditionis suae praeiudicium inita simulque afflictis rebus suis relevamen aliquod quaerendum. (2) Is circa solvendam nobis pro victu symbolam, spem nostrorum omnium insigniter elusit, aliud pro beneficiis sibi praestitis non refundens, quam ponderosum illud monachorum “Deo gratias” aiebat, siquidem ad me pridie, quam valediceret, a suo rei venatoriae praefecto nuntium sibi Oeniponto delatum, reverendissimam pietatem vestram nihil ab eo in menstrui sumptus compensationem exigere, sed totum pro benevola gratificatione condonare, quem ipse favorem hoc praesertim tempore, quo alias fortuna nimis dura premeretur, patulis manibus et obviis, ut aiunt, ulnis amplecti se et acceptare inquiebat. (3) Proinde relicto tantum pro culina et famulitio 7 florenorum honorario carpebat iter, nomen suum aut debitum pro convictu non aere vel pretio, sed verbis et pollicitis redimens, usus in fine cuiusdam epistolii, quod ipso abitus sui die ex Nasereit mihi remiserat, hisce formalibus: (4) Denuo agentes gratias pro omnibus nobis exhibitis beneficiis et eorum memores, illa alia via aut occasione quacumque refundemus, nostra simul parata officia reverendissimo domino suo abbati referentes etc. (5) Alia nonnulla, quae alioqui scribere debebam et volebam, angustia temporis arctatus praetereo adventum reverendissimae pietatis vestrae cum desiderio exspectans.
106. Stephani an Paul Weinhart in Innsbruck
[Stams], 12. April 1647
Stephani bewundert Weinhart für das beharrliche Ertragen der Fastenzeit. Nach dem
Fasten in Stams möchte Stephani einen allgemeinen Aderlass ansetzen. Bei drei
Mönchen will er jedoch zunächst den Rat des Arztes einholen: Pater Malachias [Saur]
war sehr lange krank, Pater Bartholomäus Hol war im letzten Sommer sehr krank,
Bruder Georg leidet schon das ganze Jahr über an zu viel Phlegma.
(1) Durum quadrigesimae tempus si excellentia vestra hactenus incolumis decurrit,
est, quod gratuler; sin praeter laborem abstinentiae crucem etiam portavit in
corpore, arthritidis perferendo assultus, merito condoleo. (2) Ego cum meis
confratribus (laus Deo) de superato ieiunio iam prope triumphum cano, crebres quidem
hucusque aut paene quotidianas stomachi debilitates perpessus; semper tamen adhuc
pro posse eluctando, a custodia grabati sum praeservatus. (3) Ceterum quia in hieme
et hunc per dierum esurialium decursum parum boni sanguinis cum (4) Intra coetum porro phlebotomorum quinam
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |