Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F39v --

in portu Halensi stare iussae. (7) Convasant meliora quaeque tam cives quam magnates; verbo maiorem partem non aliter se habent, quam si excidium hostile capitibus eorum iam iam ingruerat. (8) Scribo, quod rumores ferunt, nihil exaggero. (9) Verum quia fama volubilis est et iuxta poetam[ERROR: no reftable :] iuxta poetam] Anspielung auf Vergils Aeneis, wo es im vierten Buch heißt, das Gerücht (Fama) wachse, wenn es herumgehe (4,175 viresque adquirit eundo). vires acquirit eundo, ne forte plus aequo creduli vano timore consternaremur, misi hac nocte proprios nuntios ad dominum Antonium de Rost[ERROR: no reftable :] Antonium de Rost] 1647 wurde Johann Michael Schmaus Kammervizepräsident, zugleich auch Pflegsverwalter in Taufers. Dieses Amt jedoch ließ er durch Anton Rost verwalten, vgl. Seeber 1977, 176. et ad Ferdinandum Pischl, utrumque familiarius rogitans, statum rei circa hostis imminentiam et periculum provinciae nostrae, siquod revera subsit, fideliter nobis significare dignarentur, quorum litteras responsales hodie ad vesperam avidi praestolamur.

(10) Nuperis diebus ducenti floreni censuum Lechthalensium in Stambs transmissi sunt, quam summam adhuc clausam et obsignatam penes se retinet iudex noster, ex qua, si ita reverendissimae pietati vestrae allubesceret, satisfieri posset fabris tignariis iuxta et murariis, quorum illi a discessu reverendissimae pietatis vestrae toto hucusque tempore nihil pecuniarum acceperunt, petentes licet ac indigi. (11) Proinde iussum et nutum eiusdem reverendissimae pietatis vestrae desuper exspectamus.

(12) Vinum vetus conventus venerabilis adhuc habebit per dies summum 14, quo absumpto cum aurigae de vino novo hactenus nihil defaecati attulerint, spe plena confidimus reverendissimam pietatem vestram filiis suis de salubri haustu paterna benignitate provisuram et directo iis, quorum interest, mandato iussuram, unde architriclinio sit hauriendum. (13) Nos interea preces pro reverendissimae pietatis incolumitate incessanter congeminabimus.

93. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Mais [Stams], 29. November 1646 Weil Stephani nicht weiß, auf welchem Weg der Abt nach Stams zurückreist, ihm aber sehr dringende Nachrichten zukommen lassen muss, schickt er zwei Briefe los, einen durch das Venostatal, einen durch das Etschtal. Notfalls soll die dringende Botschaft des Landesfürsten bis Marienberg bzw. Bozen gebracht werden. Stephani freut sich, die schlechten Nachrichten über den bevorstehenden Einfall der Feinde relativieren zu können. Die Boten, die zu Antonius von Rost und Ferdinand Pischl geschickt wurden, brachten beruhigende Nachrichten: Das feindliche Heer zog nach Füssen, das Zahlungen leisten musste, und dann weiter nach Württemberg. Aus dem Kloster Ebrach kam die Nachricht vom Tod des Abtes Heinrich, dem sein früherer Bursarius Peter im Amt nachfolgte. Der neue Abt ist nun unsicher, ob er vom Zisterziensergeneral bestätigt werden muss, oder ob der Abt von Stams diese Amtsgewalt auch hätte. Stephani wiederholt seine Bitte, die zu Ende gehenden Weinvorräte aufbessern zu lassen. Ad eundem ibidem adhuc detentum, 29. Novembris 1646. Humilem salutem et quidquid debent filii Reverendissime in Christo pater, observandissime domine praesul

(1) Quia ex una parte ignorabam, quo tramite iter reditus sui reverendissima pietas vestra capesseret, per vallem scilicet Venustam, an vero per tractum inferiorem telluris Athesinae, ex alia vero parte mandatoriae a serenissimo [ERROR: no reftable :] a serenissimo] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. profectae heri in Stambs advenerant, reverendissimae pietati vestrae, quam fieri posset celerrime, ad manus tradendae, utraque via occurrendum censui proindeque praelibati archiducalis decreti originale misi usque ad monasterium Montis-Mariae; (2) illius vero transsumptum iudici nostro in Matray ex officio abeunti opportune contradidi, ulterius etiam Bolzanum usque, si ita necessarium foret, dirigendum.



Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic