Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F39r --

dierum ac noctium itinere et acceleratis passibus Schärniziam contendere. (5) Sed quidquid sit de hostis propinquitate, apud nos timor est et trepidatio multos iam dies, quae me consilii iam fere inopem reddiderunt, eo praecipue, quod substantiam et suppellectilem nostram tutandi viam ac modum prorsus ignorem.

(6) Pro novis calicibus aliisque vasis argenteis in cista extra abbatiam reclusis clavem nusquam adhuc reperi, quantumvis diu multumque a me et iudice perquisitam. (7) Ad bibliothecam reverendissimae pietatis vestrae similiter non est, quod penetret, ut libros consarcinet. (8) Thesaurum vero litterarium archivii nostri in arcas quidem totum prope compexi, sed quo securitatis gratia transferendus vel avehendus esset, per omnia nesciens. (9) Itaque in votis istud solum mihi unice est, ut reverendissimam pietatem vestram quamprimum reducem videam, ancipiti fortunae nostrae et rebus ambiguis provido consilio occursuram. (10) Praesentium porro latorem reverendissimae pietati vestrae obviam ob id maxime misi, quod nescirem, quid vel quantum forsan momenti continerent adiunctae a serenissimo nostro [ERROR: no reftable :] a serenissimo nostro] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. emanatae; quae si praegnans quoddam negotium fortassis attingerent, ei citius perficiundo per proprium illas tabellionem anticipato reverendissimae pietatis vestrae ad nos adventu ablegare volui, quod boni, ut spero, consulet reverendissima pietas vestra, et affectum meum sollicitum paterna benevolentia non dedignabitur. (11) Haec raptim et properanter ad lucernam.

92. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Mais [Stams], 28. November 1646 Die Gerüchte über die Kriegsgefahr in Tirol nehmen von Tag zu Tag zu. Auf Anordnung des Landesfürsten verzögert sich die Rückkehr des Abtes, der nach Bozen gerufen wurde. Stephani bittet um weitere Anweisungen, was zu tun sei. Der Feind ist in Füssen mit schwerem Kriegsgerät einmarschiert, das die Tiroler Landesverteidiger in Angst und Schrecken versetzen könnte. Innsbruck ist voll von Angst: Der Handel ist zum Erliegen gekommen, es gibt kaum Nachrichten aus der Hauptstadt. Stephani hat Boten zu Anton von Rost und Ferdinand Pischl geschickt, um verlässlichere Informationen zu erhalten. Die Pächter aus dem Lechtal haben 200 Gulden geschickt. Stephani fragt an, ob er das Geld zum Bezahlen der Handwerker verwenden darf. Der Wein im Kloster reicht noch für zwei Wochen, neuer soll geschickt werden. Ad eundem ibidem versantem, 28. Novembris 1646. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine

(1) Cum patriae nostrae impendens periculum[ERROR: no reftable :] impendens periculum] solum rumores ingravescat potius quam desinat, merito etiam sollicitudo nostra peramplius augetur. (2) Sed quod dolendum nobis cumprimis est, reditus reverendissimae pietatis vestrae, quem votis hactenus tam intensis suspiravimus magis, quam exspectavimus, iniecta remora denuo praepeditur, dum reverendissima pietas sua praesente serenissimi[ERROR: no reftable :] serenissimi] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. decreto Bolzanum avocatur. (3) Quid itaque in tanta turbatione rerum et hominum agendum porro sit, ordinatam nobis instructionem reverendissima pietas vestra transmittere ne gravetur.

(4) Hostis in civitatem Fiessensem (quam cepit et expilavit) 20 tormenta currulia advexisse fertur, iis velut arietibus propugnacula nostra quassaturus; qui si tanto cum impetu maiorum glandium et conferta militum manu aggeres nostros adoriatur, verendum, ne miles noster domesticus pavore correptus trepidet ac fugam meditari incipiat.

(5) Oenipontum tumultu et metu fere plenum est. (6) Non dimittitur ex civitate ullus equus; inhibitum est totum commercium navale et naves ad omnem eventum subitum

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic