Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F38v --

pietati vestrae transmisissem, si non citius ad nos redituram existimassem.

(2) Nova apud nos hisce diebus pessima spargebantur, quibus permota excelsa camera mandatorias ad praefectos communitatum extemplo dedit, parati forent [ERROR: no reftable :] parati forent] Im Briefarchiv von Stams finden sich einige dieser gedruckten Aufrufe zur allgemeinen Mobilmachung. ad arma capessenda cuncti et singuli, in militiam delecti, quavis hora seu diei seu noctis evocarentur; iam nam hostis tentoria fixisse in civitate Wöglsamb et proxime in partes nostras irruptionem facturus dicebatur. (3) Sed heri relationes Mercurii ordinariae paulo mitiora tulerunt, nil singularis periculi patriae nostrae comminantes; deflectit nam hostilis exercitus a stativis praedictis et ad obsidionem Monachii divertit, ingentibus spoliis commeatus ac vestium potitus, quae nostris prope Landspergam eripuerat.

(4) Institutio patris Philippi ad beneficium Haimingense a parocho Silzensi hodie peragetur, cui ut ego intersim aut alius monasterii nomine delegatus, necessarium non videtur, cum iuri nostro tuendo satis cautum videatur per clausulam illam decreto consistoriale expresse insertam, qua beneficium praenominatum citra praeiudicium cuiuscumque provisorie conferri iubetur. (5) Ceterum ut ex coniecturis quibusdam ominor, inter paroecum et beneficiarium iam dictos haud magna erit amicitia nec diuturnus animorum consensus, altero scilicet plus sibi potestatis, quam simplici capellano competat, arrogante, altero vero de parochiali iurisdictione et praerogativa nil sibi demi patiente.

(6) Valetudine per Dei gratiam omnes (patribus Simone et Malachia [ERROR: no reftable :] patribus ... Malachia] Gemeint sind die Patres Simon Pergomast und Malachias Saur. exceptis) bona et sospite fruimur, in qua ut Deus reverendissimam quoque pietatem vestram celeriter ad nos reducat, precabimur. Datae raptissime ex Stambs, mane diei 13. Novembris.

91. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Mais [Stams], 23. November 1646 Stephani bräuchte dringend die Anwesenheit des Abtes in Stams: Grund dafür sind die Kriegswirren. Dass ein feindlicher Einfall bevorsteht, bestätigt auch die österreichische Kammer. Die Truppen der Feste Ehrenberg wurden schnell nach Scharnitz verlegt. Stephani ist verzweifelt, weiß er doch nicht, wie er das Klostervermögen in Sicherheit bringen kann. Der Schlüssel für die Kiste, in der Kelche und andere Kleinodien verschlossen und dann vergraben wurden, ist nicht mehr auffindbar. Während die Privatbibliothek des Abtes gerettet ist, weiß Stephani nicht, was er mit den Archivbeständen machen soll. Ein Brief des Landesfürsten liegt bei, der Überbringer des Briefes steht für schnelle Aktionen zur Verfügung. Ad eundem ibidem agentem, 23. Novembris 1646. Reverendissime in Christo pater, gratiose et observandissime domine

(1) Tantis hactenus dierum aliquorum curriculo desideriis reverendissimae pietatis vestrae reditum exspectans exspectavi, quantis antehac numquam. (2) In causa sunt rumores bellici, ut varia, ita et periculosa nuntiantes. (3) Incursum in patriam nostram ab hoste tentandum compertum est ex captivorum confessione et ab ipsa Austriaca camera ad praefectos communitatum pro liquido perscriptum. (4) In procinctu vero hostiles turmas ad talem irruptionem iam esse certa quidem et veridica relatione nondum didici, coniectare id tamen forte ex eo capite liceat, quod tota manus militum conscriptorum in fortalitio Ernbergensi hucusque detenta praeterita die extemporaneo mandato iussa sit, indilate

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic