Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F36v --

Ad medicum nostrum, dominum Paulum Weinhart, 12. Octobris 1646. [ERROR: no reftable :] Aus diesem Brief wird in den Annales Maisenses (386) zitiert. Nobilis, clarissime et excellentissime domine

(1) Quas vestra ad me excellentia 24. Septembris per postam direxerat, accepi quidem, sed, ut aiunt, post festum; siquidem peracta iam alterius chori phlebotomia in Octobri primum ad me sunt perlatae, quo factum, ut praestituto die nec equum chirurgo, quem praestolamur, mittere nec calamo sensum meum eidem aperire potuerim. (2) Interea tamen, tametsi venarum sectio (quae prospere omnibus cessit) terminata iam sit et biduo abhinc completa, confido nihilominus praefatum hominem (si modo vir constans sit et cordatus ac propositi sui poenitudine non ducatur) adhuc aleam apud nos tentaturum et in brevi nostris sese servitiis mancipaturum, cuius adventus gratior nobis erit quam maturior. (3) Sin autem consilio forte mutato retro respiciat et fidem promissi fallere non vereatur, id mihi excellentia vestra verbo tantum intimare dignetur, ut aliunde nobis tempestive valeam providere. (4) Purgatio sectioni praevia, quam nuper sumpsi effectum apud me nullum habuit, utpote a stomacho praemature nimis reiecta; ut vero defectum illius saltem deinceps aliquatenus suppleam, rogatam humaniter velim excellentiam vestram, pillulas mihi aloeticas ex pharmacopolio conductas per harum exhibitorem mittat cum instructione, quo numero, modo et ordine sint assumendae; oblitus nam sum circumstantiarum huiusmodi, qui hinc iam plus quam per anni spatium nullas sumpsi, quantumvis saepe indigus.

(5) Missionem sanguinis valetudinarii nostri tum excellentiae vestrae efficacibus litteris, tum meo etiam dissuasu inducti (quod mirum) intermiserunt; attamen pater Malachias[ERROR: no reftable :] pater Malachias] Gemeint ist Pater Malachias Saur. dubius adhuc est et in neutram partem resolutus, cuius modernum statum ac dispositionem excellentiae vestrae pronum erit intelligere ex inclusis. (6) Ego sane tanti iam temporis decursu non vidi in ipso vel minimam mutationem in melius; totus nam adhuc mancus utrasque manus in fascia a collo pendente circumfert, in toto fere corpore requiem non inveniens, utinam non propria sua culpa.

(7) Venerandus senex noster excellentiae vestrae coaetaneus, pater Wolfgangus, [ERROR: no reftable :] pater Wolfgangus] Gemeint ist Pater Wolfgang Lebersorg. miserias huius vitae pertaesus dies suos piissime clausit secunda Octobris, in agone ob cordis vigorem satis diu luctatus; cui pro supremo beneficio id honoris impendimus, ut tumulum ei praeter morem et consuetudinem in ipsa ecclesia concederemus. (8) Atque hisce excellentia vestra cum suis a me plurimum salutata dies vivat laetos et longos incolumis.

87. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Mais [Stams], 12. Oktober 1646 Stephani berichtet dem Abt über die Begräbnisfeierlichkeiten für Pater Wolfgang Lebersorg. Pater Malachias [Saur] und Pater Simon [Pergomast] wollen seinen Geist noch in den Gängen seufzen gehört haben. Der Dekan von Flaurling bittet um unterstützende Weinlieferungen, da sein Vorrat von den vielen durchziehenden Flüchtlingen aufgebraucht ist. Leonhard Pellican hat sich mit derselben Bitte an den Abt gewandt. Die Arbeiter, Maurer und Zimmerleute, beschweren sich über ihre kargen Rationen. Stephani hofft, dass sie zumindest noch das Dach decken werden. Da der Weg nach Augsburg inzwischen versperrt ist, gibt es große Probleme mit den Postsendungen. Ad abbatem nostrum in vindemiis, 12. Octobris 1646. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine



Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic