Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F35v --

medicamina in vanum cecidisse videam (culpa ipsiusmet aegri diaetam negligentis) utar Evangelico illo: Curavimus Babylonem, et non est danata, derelinquamus eam.[ERROR: no reftable :] Curavimus ... eam] Zitat aus Jer 51,9. (2) Quae novissime eidem praescripta sunt de inungendis oleo succini temporibus cum vertice, de bracchiis et artubus oleo lumbricorum liniendis, de aquis cor et pectus corroborantibus sorbillandis actuali executioni etiamnum mandantur. (3) Quis porro inde profectus sit secuturus, tempus dabit. (4) Ceterum illud fere divinare ausim, gratiorem saepe dicto patri fore, qui ipsi haustum praebet vini, quam qui aquam porrigat cordialem. (5) Indulsi ei ad pastum dimidiam vini mensuram (plus scilicet quam ipsa excellentia vestra in litteris admiserat) et tamen clam me de parcitate conqueritur.

(6) Denique tam pater Malachias quam et pater Bartholomaeus [ERROR: no reftable :] pater Bartholomaeus] Gemeint ist Pater Bartholomäus Hol. instante iam phlebotomandi tempore, nescio num phantasia potius an ratione ducti sectionem venae efflagitant et tamquam sibi necessariam a me quasi extorquere nituntur dictitantes sentire se in venis turgentibus tantos motus sanguinis ac velut bullitionem, ut sibi aliud non videatur, quam quod cruor immodicus vel corruptus exitum quaerat. (7) Verum ego tametsi pro meo tenui iudicio sectionem taliter constitutis concedendam prorsus non aestimem, volui tamen nihilominus etiam in hoc puncto consilium excellentiae vestrae non praeterire, exspectaturus brevissimum responsum, quid cum praefatis et aliis duobus (patre Simone [ERROR: no reftable :] patre Simone] Gemeint ist Pater Simon Pergomast (vgl. Album Stamsense Nr. 434). et fratre Fuxio [ERROR: no reftable :] fratre Fuxio] Gemeint ist Bruder Hans Fuchs (vgl. Album Stamsense Nr. 438).) adhuc mancis seu contractis pro moderno ipsorum statu circa phlebotomiam sit actitandum.

(8) Necesse porro non est, ut excellentia vestra solius phlebotomiae causa, quam istis diebus celebrare intendimus, chirurgum quempiam Oeniponto ad nos amandet; inde nam tantum praestolamur aliquem constanter apud nos permansurum. (9) Pro interim vero tam ad proximam phlebotomiam, quam ad alios quoque usus occurrentes hominem idoneum habemus in vicinia, quem ad servitia conventus et monasterii pro annuo salario omnino conduceremus, nisi ex parte ipsius vinculum obstaret uxorium et appendix liberorum. (10) Ac hisce excellentissimam dominationem suam, suos et suas universim humanissime saluto et adiutorio Altissimi singulariter commendo.

84. Stephani an seinen Bruder Laurentius Stephani in Wilten [Stams], 26. September 1646 Stephani informiert seinen Bruder, den derzeitigen Vorsitzenden der Erzbruderschaft zum ewigen Rosenkranz, dass ein Mitglied der Bruderschaft, Bruder Christoph Haring, am 29. August verstorben ist und dass ein weiteres Mitglied, Pater [Lebersorg], im Sterben liegt. Stephani schickt die Bruderschaftshabseligkeiten Harings zurück. Ad fratrem meum Laurentium, canonicum Wilthinensem, archiconfraternitatis praesidem, 26. Septembris 1646. Admodum reverende et clarissime domine, frater mihi semper amantissime et colendissime

(1) Numerus militum Deiparae sub perpetuo Rosario merentium (ut nova nuntiem) rursus uno capite imminutus est. (2) Obiit scilicet ex nostris conversus quidam, frater Christophorus Häring, 29. Augusti[ERROR: no reftable :] 29. Augusti] Zum unsicheren Todesdatum vgl. Noten zu ep. 82,2. humanis exemptus, cuius schedam et horam vacantem reverendae admodum dominationi vestrae, pro eo ac par est, remitto alio oratore supplendam, quam vereor ne in brevi altera subsequatur

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic