Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F33v --

Reverende in Christo et amande pater

(1) Accepi 9. Augusti cum litteras reverentiae vestrae, tum (quae fratribus gratiores accidere) frugum vestrarum manipulum sat copiosum, pro quibus uti grates ago fraternas, ita libens gratitudinis aliquod beneficium rependam, sicubi potero. (2) Interim reverentiae vestrae cum salute mitto inclusam his crucem Hispanicam (unam ex trecentis, quas non ita pridem serenissima archiducissa Claudia reverendissimo nostro dono dedit) socii collectoris patris Nivardi[ERROR: no reftable :] Nivardi] Gemeint ist Pater Nivardus Bardalas (vgl. Album Stamsense Nr. 451). alia occasione memor futurus.

(3) De constanti valetudine, quam ex litteris intellexi, reverentiae vestrae animitus congratulor, fratribus vero nostris est, quod eandem exoptem, siquidem his diebus septeni conventuales[ERROR: no reftable :] septeni conventuales] Die sieben Kranken werden ausführlich in ep. 76 geschildert. infirmantur, quorum causa medicum, dominum Weinhart, accersivi, quocum defacto occupatus et aliis insuper negotiis distentus manum contrahere cogor, pluribus, quae alioqui scribere mens erat, in aliud tempus reiectis. (4) Interim maneo reverentiae vestrae et reliquis collegis, quos salutatos humaniter cupio, religiosa caritate semper addictus.

79. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Obladis [Stams], 16. August 1646 Obwohl die Rückreise des Abtes kurz bevorsteht, muss ihn Stephani dennoch in einer dringenden Angelegenheit kontaktieren: Aus Brixen ist unangekündigt der General-Vizevikar Christoph Kircher zusammen mit dem Konsistorialnotar Michael Steiner nach Stams gekommen, der Stephani von der Visitation der Stamser Pfarrkirche in Kenntnis setzte. Stephani protestierte gegen dieses Vorgehen heftig. Doch mit Verweis auf das Kirchenrecht setzte der Vizevikar eine Frist von sechs Tagen fest. Stephani solle die Visitation akzeptieren und sich nach Telfs begeben. Bei Zuwiderhandlung drohen Kirchenstrafen. Stephani bittet nun den Abt um Hinweise für das weitere Vorgehen. Ad dominum nostrum in fonte acidulo constitutum, 16. Augusti 1646. Reverendissime in Christo, observandissime pater ac domine

(1) Tametsi reverendissimam pietatem vestram brevi admodum ad nos incolumem redituram non dubitem, intermittere tamen non potui, quin praeoccupato eiusdem adventu personali litteris eam prius adhuc compellarem urgente ad hoc negotio, quod Brixinenses facessunt. (2) Appulit hodie ex improviso sub horam septimam vicevicarius generalis Christophorus Kircher una cum notario consistoriali Michaele Stainer, qui recta me conveniens mandatum illustrissimi principis sui visitationem[ERROR: no reftable :] visitationem] Die Frage, wer das Visitationsrecht in der Stamser Pfarrkirche hat, der Bischof von Brixen oder der Abt von Stams, war im 17. Jh. eine heftig umstrittene. In zahlreichen späteren Briefen ist davon noch die Rede. ecclesiae nostrae parochialis ad sanctum Ioannem pluribus mihi oretenus exposuit, cui ut par esset exsequendo, iam iam se ad procinctum operis faciundi perrectum asseruit. (3) Sed cum ritu ac more debito protestarer adversus eiusmodi attentatum reclamans ac omnimodis contradicens, ille sententiam quandam rotalem anno 39 contra nos pro episcopo latam sub cardinale Carillo etc. allegans terminum peremptorium sex dierum mihi praefixit, intra quem super admissione visitationis me resolverem eoque evoluto in canonica Telfensi me sisterem, addens, si comparere abnuerem, alio novem dierum termino peremptorio praestituto atque elapso me, et quotquot ex nostris animarum curam hactenus exercentes coram visitatoribus non se stiterint, sententias excommunicationis, suspensionis et interdicti realiter et ipso facto incursuros. (4) Porro cum insinuationem scripto comprehensam, sed sub alio titulo a vicevicario obtrusam, per incuriam et non praevia eiusdem revisione ad manus cepissem

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic