Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Reverende in Christo et amande pater (1) Accepi 9. Augusti cum litteras reverentiae vestrae, tum (quae fratribus gratiores accidere) frugum vestrarum manipulum sat copiosum, pro quibus uti grates ago fraternas, ita libens gratitudinis aliquod beneficium rependam, sicubi potero. (2) Interim reverentiae vestrae cum salute mitto inclusam his crucem Hispanicam (unam ex trecentis, quas non ita pridem serenissima archiducissa Claudia reverendissimo nostro dono dedit) socii collectoris patris Nivardi[ERROR: no reftable :] Nivardi] Gemeint ist Pater Nivardus Bardalas (vgl. Album Stamsense Nr. 451). alia occasione memor futurus. (3) De constanti valetudine, quam ex litteris intellexi, reverentiae vestrae animitus congratulor, fratribus vero nostris est, quod eandem exoptem, siquidem his diebus septeni conventuales[ERROR: no reftable :] septeni conventuales] Die sieben Kranken werden ausführlich in ep. 76 geschildert. infirmantur, quorum causa medicum, dominum Weinhart, accersivi, quocum defacto occupatus et aliis insuper negotiis distentus manum contrahere cogor, pluribus, quae alioqui scribere mens erat, in aliud tempus reiectis. (4) Interim maneo reverentiae vestrae et reliquis collegis, quos salutatos humaniter cupio, religiosa caritate semper addictus.
79. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Obladis
[Stams], 16. August 1646
Obwohl die Rückreise des Abtes kurz bevorsteht, muss ihn Stephani dennoch in einer
dringenden Angelegenheit kontaktieren: Aus Brixen ist unangekündigt der
General-Vizevikar Christoph Kircher zusammen mit dem Konsistorialnotar Michael
Steiner nach Stams gekommen, der Stephani von der Visitation der Stamser Pfarrkirche
in Kenntnis setzte. Stephani protestierte gegen dieses Vorgehen heftig. Doch mit
Verweis auf das Kirchenrecht setzte der Vizevikar eine Frist von sechs Tagen fest.
Stephani solle die Visitation akzeptieren und sich nach Telfs begeben. Bei
Zuwiderhandlung drohen Kirchenstrafen. Stephani bittet nun den Abt um Hinweise für
das weitere Vorgehen.
(1) Tametsi reverendissimam pietatem vestram brevi admodum ad nos incolumem redituram
non dubitem, intermittere tamen non potui, quin praeoccupato eiusdem adventu
personali litteris eam prius adhuc compellarem urgente ad hoc negotio, quod
Brixinenses facessunt. (2) Appulit hodie ex improviso sub horam septimam
vicevicarius generalis Christophorus Kircher una cum notario consistoriali Michaele
Stainer, qui recta me conveniens mandatum illustrissimi principis sui
visitationem[ERROR: no reftable :] visitationem] Die Frage, wer das Visitationsrecht
in der Stamser Pfarrkirche hat, der Bischof von Brixen oder der Abt von
Stams, war im 17. Jh. eine heftig umstrittene. In zahlreichen späteren
Briefen ist davon noch die Rede. ecclesiae nostrae
parochialis ad sanctum Ioannem pluribus mihi oretenus exposuit, cui ut par esset
exsequendo, iam iam se ad procinctum operis faciundi perrectum asseruit. (3) Sed cum
ritu ac more debito protestarer adversus eiusmodi attentatum reclamans ac omnimodis
contradicens, ille sententiam quandam rotalem anno 39 contra nos pro episcopo latam
sub cardinale Carillo etc. allegans terminum peremptorium sex dierum mihi praefixit,
intra quem super admissione visitationis me resolverem eoque evoluto in canonica
Telfensi me sisterem, addens, si comparere abnuerem, alio novem dierum termino
peremptorio praestituto atque elapso me, et quotquot ex nostris animarum curam
hactenus exercentes coram visitatoribus non se stiterint, sententias
excommunicationis, suspensionis et interdicti realiter et ipso facto incursuros. (4)
Porro cum insinuationem scripto comprehensam, sed sub alio titulo a vicevicario
obtrusam, per incuriam et non praevia eiusdem revisione ad manus cepissem
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |