Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F31v --

animo opinionem hanc iam penitus imbibit, nisi ad domum professionis suae paucas infra septimanas revocetur, aliud non superfuturum, quam ut vestigia reverendi piae memoriae patris Caroli pone secutus morti spolium fiat et tumulum intra montes nostros nanciscatur. (3) Ingenerari vero hanc sibi formidinem ait duplici potissimum ex capite, tum scilicet, quod aerem Tyrolensem minus sibi congruere experiatur, tamquam nimis crudum ac spissum; tum deinde quod omnem fere cibi, praesertim carnis ac vini, nostratis appetentiam amiserit ac proinde vitam et sanitatem sibi apud nos longam polliceri neutiquam possit. (4) Quare cum reverendissimam pietatem vestram (a qua vitam sibi per revocationem prorogari posse indubitanter confidit et asserit), ut paucis suo nomine interpellarem, obnixius a me flagitarit; feci, quod caritas suadebat, et quia ipse hoc temporis scribere nihil poterat, utpote lecto affixus nec admodum bene dispositus, pauculis hisce reverendissimae pietati vestrae aegrotantis desiderium notificare volui nihil admodum dubitans fore, ut in proximo aliquid consolationis bono patri rescribatur. (5) Interea me totumque coetum fratrum Stambsensium reverendissimae pietati vestrae submisse ac filialiter commendans.

73. Stephani an Paul Weinhart in Innsbruck [Stams], 11. Juli 1646 Pater Malachias Saur bittet Weinhart um medizinischen Rat, Stephani meint, das Problem liege nur im übermäßigen Trinken des Paters. Er beschreibt Saurs Symptome und bittet Weinhart, sich seiner anzunehmen. Ad dominum Paulum Weinhart, doctorem medicum Oenipontanum, 11. Iulii 1646. Nobilis, clarissime et excellentissime domine

(1) Opem excellentiae vestrae denuo inclamat ex nostris unus doloribus alvi et laterum pressus, pater Malachias Saur, cuius statum et indispositionem inclusae plenius declarant. (2) Porro ut mea quidem fert coniectura, malum istud sibi accersivit potissimum per immoderantiam in potu tam aquae quam multo magis vini; siquidem hactenus non semel tantum aut iterum, sed multoties tam in ambulationibus, quam etiam sub noctem, priusquam cubitum concederet, haustum frigidae eumque satis largum sumere est solitus; vinum vero cum bibendi occasionem nanciscitur, plus quam liberaliter potat, meri avidus eique inhians. (3) Possunt tamen alia quoque accidentia ad praesentem eius infirmitatem concurrisse, de quibus nec mihi nec aegro constat. (4) Ceterum nudiustertius (ut in postscripto ipse indicat) accepto enemate iam meliuscule habuit, mitigato nonnihil dolore et alvo aliquantum laxata, sed brevis fuit haec malacia; hodie nam iterum flatibus adeo urgetur ac tanta patitur tormina, ut ventrem fascia arcte circumligarit, vix se in latus movere valens. (5) Quare dignetur excellentia vestra consilio et fida directione aegrotanti succurrere, et quod optimum factae visum fuit, praescribere; paratus erit ad parendum patiens et medicamenta, siquibus opus, canonice usurpabit. Atque hisce etc.

74. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Obladis [Stams], 30. Juli 1646 Der Kaisheimer Pater Kaspar [Dempf] ist ins Kloster Füssen abgereist, um von dort nach Augsburg weiterzureisen. Pater Josephus hat dem Knecht, der den Wagen lenkte zwar vier Gulden gegeben; dennoch wurde der Wagen ein einem Zustand zurückgebracht, dass Stephani es nicht wagt, ihn dem Subpräfekt von Petersberg zurückzugeben. Eine päpstliche Bulle wurde durch die Abschreiber vervielfältigt. Pater [Lebersorg] befindet sich auf dem Weg der Besserung.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic