Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Angustia temporis coarctatus scribere, quae volebam, non potui, sed tantum brevissime notifico reverentiae vestrae traditam mihi fideliter ab harum relatore epistulam suam, uti candidam, ita affectum fraternae benevolentiae non obiter spirantem. (2) In qua quod de raritate ad me datarum tangitur, non est, quod reverentiam vestram sollicitam habeat; neque nam ego maiorem in scribendo sedulitatem aut frequentiam hactenus ostendi, quamvis non tam vitio meo, quam temporis ut plurimum et opportunitatis defectu. (3) Consuetudinis nostrae et amicitiae veteris interim oblitus numquam sum nec verificari de nobis velim illud tritum: qui procul ex oculis, hic quoque mente procul. (4) De valetudine mea (sicut laus Deo) nihil est, quod querar, praeter infirmitatem stomachi frigentis malum iam apud me inveteratum. Reliqui porro fratrum sospites vivunt et vigent excepto patre Matthaeo,[ERROR: no reftable :] patre Matthaeo] Gemeint ist Pater Matthäus Wilhalm (vgl. Album Stamsense Nr. 431). qui ex tumore pedum hydropico etiamnum valetudinarius infirmatorium iam prope per annum incolit, etsi lecto non affixus. (5) Is nuper Oeniponti e medicorum consilio et praescripto duobus cauteriis, in bracchio et tibia, insignitus est, pro quibus conficiendis chirurgus novem florenos depoposcit, quae noster quondam balneator Ioannes Berchtold, si adhuc viveret, pro floreno forsitan aut summum Philippeo libens parasset. (6) Circa fratrem Christophorum[ERROR: no reftable :] Christopherum] Gemeint ist Bruder Christoph Haring (vgl. Album Stamsense Nr. 446). res taliter se habet, ut omnes meliora optaremus; de cuius statu nihil hactenus vobis scripsi, ne bonos eius parentes contristarem, proxime tamen pluribus perscribam. Interea reverentia vestra cum religiosis suis consodalibus fraterne salutata bene valeat ac fratrum Stambsensium (siqua benefaciendi affulserit occasio) immemor non existat.
72. Stephani an Abt Georg IV. Müller von Kaisheim
[Stams], 10. Juli 1646
Stephani berichtet Abt Müller vom Wunsch des Paters Kaspar Dempf, nach dem Tod seines
Kollegen, Pater Karl, in die Heimat zurückzukehren. Pater Kaspar fühlt sich unwohl
in Tirol, das Essen will ihm nicht schmecken. Darum hat er Stephani gebeten, sich
für ihn einzusetzen.
(1) Desiderium reverendi patris Caspari Dempf,[ERROR: no reftable :] patris Dempf] Vgl. ep. 52,7; 58,6; 60,5;
66,1. quo gremium matris suae Caesaream revisere gestit,
tantum indies incrementum sumit, ut nulla paene labatur hebdomas, si non dies, qua
eiusmodi patriae desiderium repetitis suspiriis aut vocibus non eructet, saepius iam
abbate nostro abitum infimis precibus extorquere nisus. (2) Veretur nimirum bonus
pater atque
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |