Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F29v --

admodum emaciatus, octavo Aprilis circiter secundam a meridie animam placide posuit, confessus quidem et sacramentaliter absolutus, sed inopinato ac celeri agone prius ereptus, quam sanctum viaticum atque olei sancti delibutio suprema adferri possent. (5) Exsequias et officium funerale eidem per omnia sicut uni ex nostris litavimus et praeter quartam privatas missas, quas quisque sacerdotum nostrorum pro defuncto iam immolarunt, adhuc toto tricenarii tempore in dies singulos missam peculiarem pro eius anima super altari privilegiato persolvimus et consuetas pitantias pro eleemosyna pendimus.

(6) Reverendus pater Casparus[ERROR: no reftable :] pater Casparus] Gemeint ist Kaspar Dempf (cf. ep. 72). subvereri incipiens, ne similem sortem in montibus nostris subeat et tumulum sortiatur in terra aliena, magna instantia a domino abbate nostro[ERROR: no reftable :] domino ... nostro] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. missionem petiit et sollicitavit, quam tamen absque reverendissimae pietatis vestrae assensu et placito eidem se dare nec velle nec posse dominus abbas disertim edixit. (7) Ceterum si memoratus venerabilis pater convictu nostro et habitatione porro contentus esse velit, libentissime eum, quamdiu reverendissimae pietati vestrae collibitum fuerit, inter nostros feremus, quippe nemini gravem aut onerosum ac tota fere die orationi vacantem. (8) Interea reverendissimae pietati vestrae me ac totum conventum Stambsensem debita submissione commendo.

67. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck [Stams], 21. April 1646 Noch vor der Abreise des Abtes nach Innsbruck hat ihn Stephani gebeten, den Apotheker Franz schnell wieder ins Kloster zurückzuschicken, da ein Aderlass bevorstehe. Darum bittet er nun erneut, das Pulver “Diaturb” sei schon beinahe ausgegangen. Die Arbeiten am neuen Dormitorium gehen schnell voran, v.a. weil die Patres auch bei schweren Arbeiten mit Hand anlegen. Die Rechnungen aus dem Ötztal werden am 2. Mai eingefordert. Diesmal wird nicht mehr Georg Rott, sondern Jakob Neurauter beauftragt. Ad dominum abbatem nostrum Oeniponti agentem, 21. Aprilis 1646. [ERROR: no reftable :] Aus diesem Brief wird zitiert in den Annales Maisenses (386). Reverendissime in Christo pater, observandissime domine

(1) Meminerit indubie reverendissima pietas vestra petitionis meae, qua pridie, quam iter ad comitia Oenipontana ingrederetur, supplicavi, quatenus ad instantem phlebotomiam pharmacopaeus noster Franciscus ad moram tantum unius vel summum sesque dierum pro purgationibus conventui apparandis Oeniponti remitteretur. (2) Idem postulatum nunc itero; ex quinque nam purgationibus de pulvere Diaturb, quas praeparatas nobis reliquit, duae iam sunt insumptae ab his, qui tempus praestitutum exspectare non poterant, patre granario[ERROR: no reftable :] patre granario] Der pater granarius (Kornschreiber) war auch für die Backstube zuständig. scilicet et oeconomo Leonardo.[ERROR: no reftable :] oeconomo Leonardo] Vgl. ep. 46,2. (3) Quare ne reliqui necessario medicamine destituamur, reverendissimam pietatem vestram enixius rogo, id, quod flagitamus, ne deneget, sed proxima hebdomade praenominatum Franciscum ad nos dignetur dirigere, expedito negotio sine cunctatione remittendum.

(4) Moles aedificii nostri pro dormitorio novo[ERROR: no reftable :] dormitorio novo] Gemeint sind die Arbeiten am neuen Konventbau, die schon unter Abt Paul II. Gay begonnen wurden und unter Abt Gemelich entscheidend vorangetrieben wurden, vgl. Hammer 1935, 26f. surgit alacriter, cui promovendo operam non contemnendam ferunt conventuales, dum scilicet non fratres modo professi, verum etiam sacerdotes non pauci in dies singulos sub horam recreationis lapides ad fabricam comportant et evehunt, non tantum minores, sed etiam satis grandes, saepe a sex vel octo personis vix baiulandos.

(5) Rationes ecclesiarum in valle Özensi exigere proposuimus ad diem secundum Maii, nisi reverendissima pietas vestra secus disponere velit aut aliunde quidpiam obstiterit; quamquam vicariis illius loci ceterisve, quorum interest, nihil adhuc

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic