Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Diu iam quievere calami utrimque nostri et stipulatio sive promissum mutuum, quod ante biennium, cum reverentia vestra profectionem [ERROR: no reftable :] profectionem] Schnürlin trat sein Amt als Kooperator in Mais am 9. März 1644 an. pararet in Mais, de litteris inter nos crebrius reciprocandis pepigimus, paene iam intercidere velle visum est, quippe inter quos per menses iam quinque nihil ultro aut citro transscriptum est. (2) Sed rupit tandem silentium reverentia vestra mittens ad me per aurigas nostros non litteras solum, sed et panes aliquot dulces una cum cydonitide, quae ego prout cuique inscripta et destinata fuerant, distribui, gratias singulis magnas agentibus et maiores acturis, si ad ieiunium instantis quadragesimae simili quoque pabulo munirentur. (3) Vascula porro reverentiae vestrae non nisi vacua remittere possum nihil ad manum habens, quod xenii vice offerrem. (4) Candelabrum ferreum, quod petit et desiderat reverentia vestra, occasione proxima fieri curabo per aurigas paulo post transmittendum. (5) Umbraculum in praesens mitto, quia commodissime intra vas istud ligneum sine periculo fractionis vehi posse iudicabam. (6) Quod collecturae vestrae venditio tam parum succedat et ipsum illud, quod vaenum hactenus dedistis, pretio tam tenui distrahere cogamini, equidem vobis compatior optans, ut quidquid de genimine vitis pro sudoris vestri remuneratione vobis oblatum in penu vinaria recondidistis, totum id et celeriter et cum lucro reportato inter emptorum turmam divendatis. (7) Atque hisce reverentiam vestram et confratres reliquos salvere iubeo perhumaniter.
64. Stephani an Paul Weinhart in Innsbruck
[Stams], 7. April 1646
Pater [Wilhalm] hat die Therapie seines geschwollenen Fußes bis jetzt hinausgezögert,
obwohl er schon Gelegenheit dazu gehabt hätte. Stephani legt ihn Weinhart ans Herz.
Für den sechsten und dreizehnten Mai ist im Kloster ein allgemeiner Aderlass
anberaumt, sofern Weinhart keinen anderen Termin vorschlägt.
(1) Valetudinarius noster pater Matthaeus[ERROR: no reftable :] Matthaeus] Gemeint ist Pater Matthäus Wilhalm (vgl. Album Stamsense Nr. 431). cum ante tres circiter septimanas consilium ab excellentia vestra accepisset, de cauterio in pede tumido et male habente fieri curando neque ansam hactenus huiusce consilii exsequendi habuisset, ob imperitiam chirurgi nostri[ERROR: no reftable :] chirurgi nostri] Gemeint ist wohl der Bader von Stams, vgl. Noten zu ep. 16. et defectum alterius peritioris usque in praesentem occasionem negotium distulit, dum una cum reverendissimo nostro [ERROR: no reftable :] reverendissimo nostro] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. ad comitia abeunte Oenipontum commodius posset pertingere. (2) Eum excellentiae vestrae omni meliore modo et affectu commendo, curandum forsitan facile, modo in potu moderatior dietae non postremam curam haberet. (3) Phlebotomiam vernam instituere decrevi pro altero quidem choro ad diem sextum,
pro altero ad 13um Maii, libenter citius eam instituturus, nisi ex una parte signa
lunaris mutationis me absterrerent, ex alia vero parte sectio apud nos s
65. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck
[Stams], 12. April 1646
Einer der alten Geistlichen aus Kaisheim, Pater Karl, ist verstorben. Stephani
berichtet dem Abt, wie Pater Karl am 8. April noch rüstig war und seine Pfleger zum
Essen wegschickte; er wollte sich melden, wenn es ihm schlechter gehen sollte. Nach
dem Essen besuchten ihn Pater Martin Stöger und Pater Wilhelm, die nichts
Alarmierendes bemerkten. Da ging es innerhalb weniger Stunden mit ihm zu Ende.
Stephani ließ ihn bestatten und will dem Abt von Kaisheim bald melden, was geschehen
ist.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |