Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F26v --

(1) Pictor Veldkirchensis, quem nuper reverendissima pietas vestra pridie abitus sui in Stambs de sero appulisse novit, puerum suum conventui nondum stitit praesentaturus eundem, ut credo, ubi reverendissimam pietatem vestram soluta vindemia reducem rescierit. (2) Is porro cum vale mihi faceret et iam iam in procinctu itineris esset, de summo altari nostro coloribus vestiendo mentem suam aliter multo declaravit, quam nocte pridiana exposuerat. (3) Qui nam prius diserte edixerat depicturum se idem altare sine ullis (praeter convictum mensae, quem a nobis deposceret) nostris expensis atque ne obolum quidem e nostro monasterio exportaturum abiens ita se explicavit, ut daretur intelligi eum nihil quidem a reverendissima pietate vestra expetere de iam dicto peculio monasterii sibi erogandum; (4) interim tamen salarium sibi competens Veldkirchii deducturum de illa legitima, quam filius suus professionem aliquando apud nos facturus coenobio pro dote deberet conferre.

(5) Operi nostro aurigario noviter praefectus Ioannes Jäger novam crumenam Hala attulit semihora post, quam reverendissima pietas vestra a nobis discesserat, cui proinde licet coram exhibere eam non potuerit, sperat tamen nihilominus pretium illius ex condicto sibi refundendum, quandoquidem id expressim ei promissum fuerat, si crumenam saltem sub vesperum illius diei allatam praesentaret.

(6) Phlebotomiam heri celebravit chorus patris subprioris[ERROR: no reftable :] patris subprioris] Gemeint ist Pater Matthaeus Wilhalm (vgl. Album Stamsense Nr. 431). successu admodum prospero, quem in simili ego quoque cum consortibus meis spero et expecto ad Kalendas Octobris. (7) Interea Deus dives ac praepotens, qui quos vult, pauperes facit et ditat, vindemiam nostram (si ita libitum sibi fuerit) pinguefaciat et omnes in ea laborantes in pace custodiat.

58. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Mais [Stams], 10. Oktober 1645 Die Boten aus Südtirol sind wohlbehalten angekommen und kündigen eine eher bescheidene Ernte an. Dennoch hofft Stephani, dass es noch zu mehr Erträgen kommen wird. Der Gesundheitszustand in Stams ist allgemein gut, nur Pater Matthäus [Wilhalm] leidet an der Wassersucht. Andreas Löchl und Ursula Stufer haben den Abt eingeladen, ihre Hochzeit am 24. Oktober zu zelebrieren. Die beiden Patres aus Kaisheim müssen wohl den Winter über in Stams bleiben, was Quartierprobleme mit sich bringt. Ad eundem ibidem versantem, 10. Octobris 1645. Reverendissime in Christo pater, observandissime et gratiose domine

(1) Appulerunt in Stambs aurigae nostri cum prima vini vectura septimo Octobris die sub tempus cenae incolumes et salvi omnes, toto, ut asserunt, itineris tractu ab infortuniis praeservati et benigne protecti, a quibus litteras reverendissimae pietatis vestrae ocius recepi; quibus licet vindemia nobis non usque adeo fertilis nuntietur, quia tamen sunt scriptae maturius, quam generale vindemiandi tempus adesset, spem nobis facimus ipsi futurum interea fuisse, ut tota vitium propago collecta proventum vini tulerit exspectatione forsan uberiorem.

(2) De valetudine fratrum hoc temporis nihil est, quod querar, valemus nam taliter, ut exorandum nobis sit numen, quatenus in statu simili clementer omnes conservet ac cum membris praecipue caput diutissime sospitet. (3) Solus pater Matthaeus [ERROR: no reftable :] pater Matthaeus] Gemeint ist Pater Matthäus Wilhalm ( >Album Stamsense Nr. 431), der 1644 Subprior war und 1647 starb.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic