Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F270v --

mos est ex furtivis foraminibus per cannam applicito ore haustum exsugere. (3) Sed forsitan antiqua tantum fuerint vestigia olim exercitae fraudis.

(4) Quod nuper de parocho[ERROR: no reftable :] parocho] Gemeint ist Pfarrer Paul Siegel von Silz. et camerario Silzensi scripseram, eum iam actualiter Brixinam profectum, per palinodiam recantare cogor, siquidem is pedem nondum amovit, sed in sua aede canonica etiamnum residet, in qua tamen cistae pleraeque decani sigillo obsignatae et arrestatae sunt. (5) Ceterum desidero vehementissime responsum aliquod a reverendissima dominatione vestra, quidnam citra patrem nostrum Ieremiam[ERROR: no reftable :] patrem ... Ieremiam] Gemeint ist Pater Jeremias Kolb (vgl. Album Stamsense Nr. 477). statuendum sit, ulteriusne adhuc in Silz subsistere debeat, an vero domum revocari. (6) Hactenus quidem aliud iurisdictionis exercere nihil potuit praeter sacri celebrationem et exceptionem multarum confessionum. (7) Curare autem infirmos aut recens natos baptismatis tingere unda nequivit ob defectum clavium, quae caute penes se retinet Bernardus Stökl.

(8) Frater Antonius conversus noster[ERROR: no reftable :] frater ... noster] Gemeint ist Bruder Antonius Manz (vgl. Album Stamsense Nr. 469). celeri ac inopinata metamorphosi tristem fecit conversionem, ex indigena monasterii nostri versus in matrem omnium. (9) Quinto enim Martii die naturae debitum solvit ac postera luce tumulum subiit, coelo tunc ob frigidissimam boream tam inclemente, ut vix ullus saecularium finem sepulturae exspectare potuerit. (10) Anima eius in Christi pace et benedictione aeternum quiescat, plura non addo, quia reverendissimae paternitatis vestrae faciem adhuc ante pascha videre desidero.

586. An Abt Anselm I. Muotelsee von Salem Stams, 19. Mai 1671 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Haas kann das Exemplar der neuen Statuten, das angeblich nach Stams geschickt wurde, nirgends finden. Im Februar bekam er eine Abschrift davon aus Kaisheim mit der Bitte, kritisch Stellung zu nehmen, was er wegen Verpflichtungen auf dem Landtag in Bozen nicht sofort tun konnte. Nun schließt er sich der allgemeinen Kritik der bayerischen Äbte an. Für Stams würde es genügen, zwei Visitationen alle drei Jahre durchzuführen. Abt Haas bittet seinen Kollegen, die 15 Gulden für den Prokurator in Rom zu bezahlen, da er keine Gelegenheit dazu hat. Ad abbatem Salemitanum, 19. Maii anno 1671, nomine reverendissimi. Reverendissime et amplissime praesul, domine domine observandissime

(1) Statutorum fundamentalium exemplar, quod reverendissima amplitudo vestra sub anni praeteriti finem ad monasterium meum destinasse memorat, nusquam vidi vel accepi.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic