Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
gravium censurarum, ut proinde hodie tandem itineri sese accinxerit, inter semet metum fluctuans, quid de sua persona Brixinae sit statuendum. (5) Duobus vero ante diebus post exhibita consistorialia mandata clavis aedis canonici, sicut et ecclesiae quoad sacrarium baptisterium, calices, sacrum oleum et cetera Bernardo Stökl consignavit, omni deinceps functione et iurisdictione obeunda exutus atque exauctoratus. (6) Ego postquam de hisce clandestinis actibus notitiam accepi, quid agendum censuerim quidque cum consilio patris senioris et officialium egerim, iudex noster in adiunctis litteris plenius informabit. (7) Hoc ipso die in Stambs supervenit parochus Wertacensis apud reverendissimam paternitatem vestram, uti sperabat, supplicaturus pro reparatione aedis suae canonicae, comitem secum habens virum unum a communitate delegatum, cuius petitione audita responsum aliud reponere non potui, nisi quod plebis sibi commissae supplicem libellum reverendissimae paternitatis vestrae hac ipsa posta transmittere velim, et posthac, ubi reverendissima paternitas vestra domum redux pervenit, pro virili mea parte in favorem ipsius intercedere ac solicitare.
585. Stephani an Abt Augustinus Haas in Bozen
[Stams], 7. März 1671
Vor einigen Tagen kam ein Brief aus Kaisheim, in dem sich Abt Hein für die beiden
Fässer Wein bedankt. Johannes Spaiser in Füssen hat sich beschwert, dass die Fässer
beschädigt vom Transport angekommen sind. Der Streit zwischen dem Pfarrer von Silz
und dem Dekan hat sich noch nicht entspannt: Einige Kisten stehen im Haus des
Pfarrers, sind aber vom Dekan versiegelt worden. Stephani möchte wissen, ob Pater
Jeremias [Kolb] weiter in Silz bleiben, oder zurückgerufen werden soll. Er konnte ja
keine Taufen mehr durchführen, da ihm der nötige Schlüssel fehlte. Der Konverse
Antonius [Manz] ist am 5. März gestorben. Es war beim Begräbnis so kalt, dass kaum
ein Besucher bis zum Schluss durchgehalten hat.
(1) Ante dies plusculos litterae ex Caesarea supervenerunt, quae cum argumentum aliud
non contineant quam gratiarum actiones ob transmissa duo nostratis vini doliola,
operae pretium non duxi eisdem postam onerare ac reverendissimae paternitati vestrae
Bolzanum dirigere. (2) Alias significavit officialis noster Ioannes Spaiser,
utrumque illud vasculum dolose et clancularie fuisse perterebratum, prout nimirum
aurigarum
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |