Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Ad abbatem Salemitanum, 21. Iulii anno 1670, nomine reverendissimi. Reverendissime et amplissime praesul, domine domine observandissime (1) Ne reverendissimae amplitudini vestrae molestiam facesserem, conabar hactenus patrem meum conventualem, de cuius melancholia mense Maio aliquid perscripseram, omnibus modis a sua impressione abducere, verum quia ille conceptae sententiae mordicus inhaeret atque aërem nostrum Tyrolensem cum Acromiano aliquantisper permutare omnino desiderat, concedendum aliquid duxi petentis affectui sicque mitto ad amplissimae dominationis vestrae laudatissimum coenobium de conventu meo patrem Theodoricum a Preisach, utriusque musices peritum et artis bibliopegica probe gnarum, quem in sinum reverendissimae amplitudinis vestrae ita commendo, ut nequaquam in loco aëris liberioris cum aliquo regulari procuratore extra monasterium vivere sinatur, sed per omnia in contubernio venerandi conventus degat eique de laboribus chori nihil relaxetur. (2) Cum enim melancholia ipsius ferme absumpta potius quam innata videatur, non oportet frenum taliter aegrotanti in libertatem remittere. (3) De reliquo confido eundem morigerum fore et sine quaerela aliis sese accomodaturum. (4) Interim reverendissima amplitudo vestra hanc importunitatem ignoscat, cui me meosque semper cupio commendatos. (5) Dabam ex Stambs 21. Iulii anno 1670.
576. An Abt Benedikt Hein von Kaisheim
Stams, 16. August 1670
Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Hein hat den beiden Studenten aus Stams einen
Brief zur Unterfertigung mitgegeben, doch wei Abt Haas zur Kur in den sauren Bädern
war, verzögerte sich die Abwicklung. Er bedankt sich, dass die beiden Stamser so
freundlich für 14 Tage in Kaisheim aufgenommen worden sind. Außerdem hat Abt Haas
von der geplanten Visitation nach dem 20. August erfahren, was ihm gut passen würde.
Weil Abt Hein jedoch informiert werden wollte, ob der Termin genehm sei, nun aber
die Zeit fortgeschritten ist, weiß Abt Haas nicht, ob die Visitation verschoben
werden muss. Passend wäre es auch, wenn Abt Hein am ersten September nach Stams
kommen könnte.
(1) Quas reverendissima amplitudo vestra duobus fratribus[ERROR: no reftable :] duobus fratribus] Gemeint sind
Bernhard von Ingramb und Edmund Zoz. meis studiosis
tradiderat mihi consignandas, paulo serius accepi non domi, sed ad fontem acidulum
constitutus, ut proinde responsum pro reverendissimae amplitudinis vestrae desiderio
citius ematurare non potuerim. (2) Praedictos porro fratres meos integro 14 dierum
curriculo in Caesarea tam benigne et amanter habitos fuisse, merito est, cur
amplissimae dominationi vestrae
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |