Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F258r --

tiandos, quem in finem dimissorias illis hic inclusas submitto. (2) Sin autem fortassis amplissimae dominationi vestrae hac vice lubitum non sit, de suis conventualibus quemquam ad ordines sacros provehere, rogo enixe, aliquem e famulitio Caesareensi praedictis iunioribus meis stipatorem ac viae ducem deputare dignetur, qui illos ad urbem Augustanam via regia perducat.

(3) Quibus in terminis versetur intentum[ERROR: no reftable :] intentum] Gemeint ist die geplante Visitation aller Klöster seiner Filiation des Abtes von Morimond. reverendissimi Morimundensis, [ERROR: no reftable :] reverendissimi Morimundensis] Gemeint ist Abt Franciscus II. de Machaut von Morimond. utrum adhuc praefracte Germaniam intrare contendat, an vero pedem versus Galliam retraxerit, ubi reverendissima amplitudo vestra quidpiam rescierit, spero mihi amice communicandum. (4) Interea eidem me meosque unice commendans, ex monasterio Stambs decima Septembrium die anno post millesimum sexcentesimum sexagesimo nono.

556. Stephani an Abt Benedikt Hein von Kaisheim Stams, 1. Oktober 1669 Im Auftrag von Abt Haas, der zur Ernte nach Mais gefahren ist, soll Stephani bei Abt Hein nachfragen, ob es im Advent einen Fastendispens geben wird, und weist auf den Fischmangel in Stams hin. Zudem will er wissen, ob die in Rom sehr in Mode gekommenen Gräber, die zu Ostern in den Kirchen errichtet werden, nun auch hierzulande zuzulassen sind. Die Meinung aus Kaisheim möchte Stephani gleich an seinen Abt weiterleiten. Ad reverendissimum Caesareensem, 1. Octobris anno 1669. Reverendissime et amplissime praesul, domine domine observandissime, colendissime

(1) Cum nuper reverendissimus meus[ERROR: no reftable :] reverendissimus meus] Gemeint ist Abt Augustinus Haas. ad vindemias concessit, in mandatis mihi dedit suo nomine apud reverendissimam et amplissimam dominationem vestram duo inquirendi, quorum alterum est, an sacrum tempus adventus quotidie rigoroso ieiunio celebrari debeat, an vero ad unum vel alterum diem sola abstinentia sufficiat et bina concedi possit refectio. (2) Sane ubi piscium inopia est (qua nos in Stambs perpetim laboramus) quottidianum ieiunium difficile sustinetur.

(3) Alterum cum apud Romanos in maiore et sancta hebdomade ad diem parasceves [ERROR: no reftable :] ad diem parasceves] Karfreitag. passim in ecclesiis exstrui soleant sepulchra, ut vulgo vocitamus, ad memoriam et venerationem dominicae passionis ac sepulturae in fidelium cordibus excitandam, nos autem nunc temporis quoad breviaria et missalia[ERROR: no reftable :] breviaria et missalia] Vgl. >Primisser cap. 43 § 20 Hoc item anno Stamsii stabiliter introducta sunt nova breviaria, missalia et psalteria in ultimo generali capitulo confirmata.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic