Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F25v --

noster laborat, septimam iam circiter hebdomadem plantis insistere vix et raro valens ob tumorem hydropicum. (6) Reliquum porro congregationis nostrae nunc temporis prospere vivit nullis medicorum fomentis utens.

(7) Hisce inclusas ante tres menses accepi cum aliis pluribus litteris et eulogiis ex Schönfeld directis, quas properans non inspecta sufficienter epigraphe ac mihi inscriptas existimans aperui; quia tamen hoc, utpote inadvertenter factum, reverentiam vestram aegrius non laturam credidi, praesenti occasione eas transmittere volui, cum multa et fraterna salute omnibus confratribus nostris in Mais denuntianda, praesertim domino parocho,[ERROR: no reftable :] domino parocho] Gemeint ist Sebastian Zigl. cui grates habeo pro transmissis in Ianuario ficubus, quae mihi et aliis sacerdotibus ad ieiunium quadragintadiale bellissime deservierunt.

55. Stephani an Paul Weinhart in Innsbruck [Stams], 29. August 1645 Stephani berichtet, dass der Subprior, Pater [Wilhalm], inzwischen schon mehrere Wochen an den Beinen erkrankt ist. Er stellt ihn etwas näher vor. Gründe für seine Krankheit könnten seine Trunksucht und die wenige Bewegung, die er betrieb, sein. Auch der Arzt Johannes Berchthold wusste keine Therapiemöglichkeit. Die Sehschwäche des Paters [Lebersorg] nimmt von Tag zu Tag zu. Brillen helfen kaum mehr. Ad dominum Paulum Weinhart, medicum Oenipontanum et nostrum, 29. Augusti 1645. Nobilis, clarissime et excellentissime domine

(1) Affligitur per aliquot iam septimanas pater subprior noster [ERROR: no reftable :] subprior noster] in margine N. P. Matthaeus Withalm (vgl. >Album Stamsense Nr. 431). indispositione quadam pedum incognita paene aut certe non satis explorata, quam ex adiecta ipsius epistula plenius intelligere licebit. (2) Persona illius forsitan excellentiae vestrae non admodum nota fuerit, siquidem ante annos 16 cellarii officio perfunctus et dehinc per annos 9 a monasterio absens vicarius noster fuit ad sanctum Petrum [ERROR: no reftable :] sanctum Petrum] Seit 1550 wurde die Pfarre St. Peter bei Gratsch in der Nähe von Meran stets mit Stamser Mönchen besetzt. Eine Stelle in St. Peter galt als Vorbereitung für eine eventuelle spätere Übernahme der Pfarre Mais. Die Stamser Äbte hatten das Präsentationsrecht, der Bischof von Trient das Bestätigungsrecht des vorgeschlagenen Pfarrers (vgl. Laimer 1994, 20-22). prope Meranum; inde vero triennio abhinc ad nos revocatus subpriorem hactenus egit. (3) Complexio eius, ut mihi persuadeo, hoc temporis ad hydropisim prorsus est inclinata; cuius rei argumentum praeter alia videtur esse tum permagna vini cupiditas, modico non satiabilis, tum etiam incessus fatigatio, qui ad modicam ambulationem mox totus lassescit. (4) Eundem chirurgus Ioannes Berchthold, cuius servitiis antehac multis annis usi sumus, saepius invisit, sed fere consilii anceps et inter plura, quae adhiberi forte possent, perplexus nescit, num applicandae ventosae, an faciendum cauterium, an denique vena in affecto pede secanda. (5) Ego porro sicut praefati patris statum male habentem excellentiae vestrae sufficienter per inclusas intimatum existimo, ita confido eam infirmo nostro quantumvis oculari inspectione non cognito, fideli consilio suo opem libenter laturam.

(6) De reliquo valemus omnes, nisi quod venerabilis senior noster pater Wolfgangus [ERROR: no reftable :] pater Wolfgangus] Gemeint ist Pater Wolfgang Lebersorg. visu indies deficit[ERROR: no reftable :] deficit] Zur zunehmenden Verschlechterung des Gesundheitszustandes von Pater Lebersorg vgl. Haidacher 2002, XI. vix amplius missae legendae sufficiens nec ullis perspiciliis iuvandus, oculis nimirum non tam ex aliquo accidente, quam prae honorando senio caligantibus. (7) Habet specillorum complura paria, tum a me empta, tum a reverendissimo nostro commodata, sed ea apud decrepitum plus non efficiunt, quam ut interdum legere quidpiam volens unum aut alterum verbum distinctius cernat speciebus visivis mox rursum evanentibus. (8) Atque haec etc.

56. Stephani an Paul Weinhart in Innsbruck [Stams], 13. September 1645 Der Gesundheitszustand Subpriors [Wilhalm] hat sich verschlechtert, seine Wassersucht hat sich ausgeweitet. Der Patient sei schwierig und könne sicherlich nicht, wie von Weinhart vorgeschrieben, acht Tage auf Wein verzichten. Ein Medikament für den Subprior wurde in Stams selbst gemischt. Zwei weitere Patres brauchen Rat, entsprechende Zettel liegen dem Brief bei. Für den üblichen Herbstaderlass schlägt Stephani den 1. Oktober als Termin vor. Im Oktober will Stephani Weinhart auf der Rückreise vom Haller Markttag besuchen.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic