Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F255v --

abfuit, ut nos alterutrum comminus rursum in osculo pacis salutassemus. (3) Si enim exquisitissima occasio Viennam discendendi, quam harum exhibitori fortuna suppeditavit, maturius mihi cognita fuisset, nae ego ad promovenda monasterii mei plura negotia navigantibus comitem me iunxissem. (4) Ceterum quia praesentium baiulus, reverendus et religiosus pater Cuno Vogt, celeberrimi monasterii Ebracensis in Franconia professus ac sacerdos, qui octo vel novem hactenus septimanas apud me hospitem egerat, de superiorum suorum [ERROR: no reftable :] superiorum suorum] Gemeint ist Abt Alberich Degen, an den sich Abt Haas in dieser Sache in ep. 549 gewendet hat. licentia in Austria mansionem invenire desiderat, sive in aliquo ordinis asceterio, sive in parochiali beneficio, ad ipsius instantiam reverendissimae amplitudini vestrae eundem meliore, quo possum, nomine commendo hominem talentis sat bene praeditum et in animarum cura iam diu exercitatum. (5) Interim vero importunitatis huic meae reverendissima amplitudo vestra ignoscat velim meque inter amicos suos habere pergat. (6) Dabam ex Stambs, 16. Iulii anno 1669.

551. An den Generalvikar von Chur Stams, 22. Juli 1669 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Der Generalvikar hat sich an den von Stams bestellten Vikar von St. Peter gewandt mit der Aufforderung, bei den so genannten Landkapiteln zu erscheinen. Abt Haas hat ihn jedoch angewiesen, dort nicht zu erscheinen. Die Mitglieder des Zisterzienserordens sind exempt. Die vom Generalvikar angeführten Beispiele (Einsideln, Weingarten) zählen nicht, weil es sich dabei um Benediktiner handelt, die keinen Generalabt haben und deshlab dem Bischof unterstehen. Abt Haas bittet darum, seinen Mann in St. Peter nicht weiter zu behelligen. Ad vicarium generalem Curiensem, nomine reverendissimi, 22. Iulii anno 1669. Reverendissime et colendissime domine

(1) Intellexi reverendissimam dominationem vestram monitorias dedisse ad vicarium meum[ERROR: no reftable :] vicarium meum] Gemeint ist Pater Andreas Breyer, vgl. Primisser cap. 43 § 19 Vicarius ad Sanctum Petrum Andreas Breyer a Curiensis episcopi vicario ad capitula ruralia comparere iussus renuit. Praesul autem annuit praecipitque, ut salvo ordinis nostri iure compareat. ecclesiae sancti Petri prope Tyrolim de comparendo posthac ad conventus menstruos seu capitula, ut vocant, ruralia, si suae indemnitati cautum velit. (2) Noverit vero reverendissima dominatio vestra, quod praedictus pater hactenus in memoratis congressibus non comparuerit, de meo consilio factum fuisse neque ipsi hac in parte quidquam imputandum quasi contemptori. (3) Cum enim personae ordinis Cisterciensis notorie sint exemptae, suasi eidem, ut hac se exemptione tueretur nec praefatis capitulis immisceret. (4) Exemplum, quod illi obiciebatur, Einsidlensium, Weingartensium et Fabariensium menstruas congregationes frequentan

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic