Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F253v --

succinendo igitur, precor vicissim animitus reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae dies longaevos et pacatissimos annumque novum, cuius principium veniat felici tramite, faustum succedat medium, finis et esto bonus.

(2) Strenam meo huic voto addere cogitaveram binas nostratis vini amphoras de rubro et albicante racemo haustas, verum quia in praesens grave gelu inhorruit et strata viarum nivibus obsita commodum vectoribus iter non praebent, differre aliquantisper intentum cogor, eam etiam nonnihil ob causam, quod sequente septimana bis mille quadringenti milites Luneburgici ex oppido Fiessensi ad nostros montes permeabunt Venetias destinati, quod hominum perditum genus velut Harpyiae capaces facile in utres vini obvios involarent.

(3) Breve apostolicum recens emanatum de non eligendo extra ordinem capite non dubito cura et industria Romani procuratoris nostri fuisse obtentum, quod sane futuris temporibus avertendis gravibus incommodis et honori ordinis tutando maximo praesidio erit.

(4) Officialis meus in Füessen Ioannes Spaiser mandato meo aut iam misit aut certe proximis diebus submittet Augustam versus ad Leonardum Körg centum Athenenses in solutionem annonae fratrum meorum[ERROR: no reftable :] fratrum meorum] Gemeint sind die Brüder Bernhard von Ingramb und Edmund Zoz. Ingolstadiensium deputatos, qui ubi ad manus reverendissimae amplitudinis vestrae rite consignati fuerint, unius vel alterius lineolae apocham de receptione mihi submittendam spero, interea reverendissimae amplitudini vestrae me meosque devote commendans ac manens eiusdem.

547. An Abt Benedikt Hein von Kaisheim Stams, 2. April 1669 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Haas bedankt sich für den Brief seines Kollegen, der ihm zusammen mit einer Abschrift der päpstlichen Urkunde über das Generalkapitel von 1667 überbracht wurde. Abt Haas hat den Eindruck, dass der Prokurator in Rom viel für Frankreich, aber nichts für Deutschland erreicht. Abt Haas hat sein Versprechen, zwei Weinfässer nach Kaisheim zu schicken, nicht vergessen und wird dem bald nachkommen. Er hofft, dass der Wein schmeckt und der Gesundheit förderlich ist. Abt Haas hat gehört, dass sich sein Kollege vor einigen Wochen persönlich nach Ingolstadt begeben hat, um die Studenten zu besuchen, was Haas sehr freut. Er würde sich freuen, wenn er eine kurze Bestätigung für die nach Ausgburg geschickten 100 Gulden für Bernhard von Ingramb und Edmund Zoz erhalten könnte.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic