Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F251v --

ait quidem ille nimis iuvenem se religionis castra ingressum, cum arduitatem status monastici nondum rite perspectam haberet, verum cum is professionis tempore annum decimum ac septimum iam expleverit, nihil ei hoc argumentum patrocinari potest. (8) Et sane si temerariis huius modi postulatis vel semel ianuam aperiri contingat, mox latius serpet virus, alio atque alio eandem mutandae casae licentiam expetituro, donec coenobium subiectis orbatum in ruinam fatiscat, pessima ex malo antecedente secuta consequentia. (9) Postquam igitur praefatum patrem Theodoricum multis suasionibus a malo suo proposito divertere atque ad saniora consilia reducere conatus fui, extorsit ille demum a me facultatem scribendi hanc suam causam reverendissimae amplitudini vestrae, cuius tamen litteras (si secuturae sint) hisce meis praevertere volui obnixius rogando et obtestando eandem dominationem vestram reverendissimam, iniqua petenti aurem facilem praebere ne velit, sed a sinistra eundem intentionem efficaciter (additis etiam, si opus, comminationibus) dehortari satagat, ut et mihi, qui in comitiis nunc Oeniponte distineor, et meis in monasterio quies salva consistat. (10) Quod dum reverendissimae amplitudinis vestrae decantato iustitiae ac pietatis zelo ferventius commendo, simul eandem supernis benedictionibus in multos annos commendatam exopto. (11) Dabam occupatissimus ex aedibus meis Oenipontanis pridie divae Virginis in templo praesentatae anno 1668.

543. Stephani an Abt Augustinus Haas in Innsbruck [Stams], 8. Dezember 1668 Wie angeordnet, hat Stephani die Patres des Konvents befragt, wie sie zu einer möglichen Priesterweihe Bruder Thomas [Achmillers] stünden. Alle bis auf Pater Ulrich [Raschpichler] lehnten die Weihe ab, auch Stephani ist dagegen, weil zwar noch die guten Anlagen zu sehen sind, jedoch keinerlei Fortschritte. Pater Theodor [von Preisach] ist immer noch beleidigt, so dass er bei der Cäcilienmesse weder die Orgel gespielt noch gesungen hat. Seine Ausreden und Entschuldigungen waren alle haltlos. Am 30. November hat er dann wieder mitgesungen. Stephani erwartet eine Entscheidung über Bruder Thomas. Pater Theodor spricht inzwischen nichts mehr über seinen geplanten Brief an Abt [Benedikt Hein] von Kaisheim. Ad abbatem in comitiis Oenipontanis existentem, 8. Decembris anno [16]68. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) Praeterlapsa prima adventus dominica in colloquio suffragia sacerdotum, prout iussus fueram, circa fratris Thomae[ERROR: no reftable :] fratris Thomae] Gemeint ist Bruder Thomas Achmiller, der am 16. März 1669 zum Priester geweiht wurde. ad presbyteratum promotionem rite perquisivi et in toto patrum coetu non est inventus nostri unicus (pater Udalricus [ERROR: no reftable :] pater Udalricus] Gemeint ist Pater Ulrich Raschpichler (vgl. Album Stamsense Nr. 464).), qui eidem pro dicta causa votum dederit affirmativum,

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic