Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F250r --

in Silz ad dominum subpraefectum divertit postque effusas levitates ab eo digressus in Möz rursum duo vini mensuras ingurgitavit. (5) Perductus in Obstaig famulorum et ancillarum mensae assedit suisque ineptiis et iocis omnes ad risum provocavit, quos deinde etiam secutus ad aream sive horreum arrepta tribula triturare coepit sicque primam itinerationis suae diem fere in dissolutionibus traduxit, nocte tandem ad pagum Lärmoss, quod mirum, adhuc pervenit. (6) Qui se reliquis diebus gesserit, a reduce tabellario Witsch relationem exspecto. (7) Alias a patris Pauli discessu omnia apud nos tranquilliora sunt, rarius violatur silentium et pax atque concordia in congressibus melius custoditur atque ita vere optare liceat, ut reditus illius non nisi post plures annos contingat.

(8) Vinum superioris anni in cella conventus vinaria 15to Octobris primo libari coeptum est. (9) Deus liberalissimus etiam huius anni proventum uvaceum ita benedicat, ut dolia diu intacta maneant. (10) Stambs 20. Octobris anno 1668.

540. Stephani an Abt Augustinus Haas in Mais Stams, 27. Oktober 1668 Nach einer sehr freudigen Reise ist Pater Paulus [Spiesegger] am 19. Oktober in Kaisheim angekommen, wo er sofort wieder traurig wurde. Er bedauerte es, dass er Bernhard [von Ingramb] und Edmund [Zoz] nicht mehr in Kaisheim antraf, was Stephani hingegen sehr begrüßt. Mit dem Reisegeld, das ihm Stephani mitgegeben hatte, war er nicht zufrieden, was ein Zitat aus einem Brief Spieseggers an den Kellner beweisen soll. In dem Brief wünscht Spiesegger Stephani den baldigen Tod. Ad eundem ibidem constitutum, 27. Octobris anno 1668. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) Postridie sancti Lucae seu 19. currentis Caesaream in meridie attigit pater Paulus[ERROR: no reftable :] pater Paulus] Gemeint ist Pater Paulus Spiesegger. noster, toto, ut intellexi, itinere iovialius et ad facetias effusus. (2) Primo vero aspectu vel ingressu Caesariensis domus mox facies ipsius quasi concidit ad maerorem contracta. (3) Doluit duos nostros fratres, Bernardum[ERROR: no reftable :] Bernardum] Gemeint ist Bernhard von Ingramb. et Edmundum,[ERROR: no reftable :] Edmundum] Gemeint ist Edmund Zoz. ibidem amplius non offendisse, sed bona id fortuna accidit, siquidem, ut verisimile est, eisdem non aedificationis verbum, sed potius destructionis virus instillasset. (4) Viatico[ERROR: no reftable :] viatico] In ep. 537,3 wird ausgeführt, dass das Reisegeld für Spiesegger 15 Gulden betrug. ipsi subministrato (quod reverendissima paternitas vestra etiam pro equestri itinere suffecturum aestimabat), qua ille contentus non fuerit, libeat reverendissimae pietati vestrae perspicere ex ipsiusmet formalibus, quae ad nostrum patrem cellarium perscripsit, sic se habentibus: (5) Auf der raiß unter[ERROR: no reftable :] Inter raiß et unter tria verba non leguntur. gerast hab ich doch warlich oft großen hunger und durst ausstehen müssen, der rechte grundt ligt an dem pater prior, Gott verleiche ihm ein gleichmaliges sterbestündlein, man wirt das gelt (obwohl as ihm gar lieb) nit in das grab mit ihm hineinlegn. Wann ich unser nacher Stambs chenn vlte, und nit unser hörung verhalten kundte, müsste ich gleich (wiewol gar ungern) dem Kloster

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic