Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F247v --

in diem praefixam certo compariturum spondeo. (2) Prius tamen a reverendissima amplitudine vestra certior fieri pervelim, quo nobis genere vestitus conveniendum sit, in lucullis, an vero palliis nigris et longis vel solum in tuniculis itinerariis. (3) Neque enim rei huius experimentum hactenus capere potui, qui nullum eiusmodi conventum umquem frequentavi. (4) Ex actis quidem seu prothocollo antecessoris mei[ERROR: no reftable :] antecessoris mei] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. compertum habeo anno 1652 reverendissimos dominos congregationis nostrae praesules in urbe Danuwerdana adunatos fuisse palliis talaribus tectos et non lucullis, at vero num eadem nunc ratio tenenda sit in Salemitano coenobio, est, cur dubitem. (5) Porro quoad contributionis Romanae annuam portionem, quae me contingit, vacuus non apparebo, ut procuratoris nostri exspectatio diutius non suspendatur. (6) Interim dum comminus nobis in osculo caritatis convenire liceat, eminus reverendissimam et amplissimam dominationem vestram amicissime salutans maneo.

534. Stephani an Pfarrer Georg Nussbaumer in Mais Stams, 23. Juni 1668 Der Bote hat aus Mais die Früchte und die Zusammenfassung der neuen Regel überbracht, über die sich Stephani am meisten freute, da ihm die Schrift in Hall zu teuer war, um sie selbst zu kaufen. Als Gegengeschenk schickt Stephani ein spanisches Kreuz. Im Vertrauen informiert Stephani Pfarrer Nussbaumer von den Problemen mit Pater Paulus [Spiesegger]: Er war so aufsässig gegen jegliche Obrigkeit, dass ihn Stephani vor drei Wochen sogar einsperren musste. Vom Mönchtum ist bei ihm nicht mehr viel übrig. Oft schon hat er seine Entlassung in ein anderes Kloster gefordert. Die Entsendung in ein anderes Kloster wäre aber eine Schande für Stams. Ad parochum in Mais Georgium Nusspaumer, 23. Iunii anno 1668. Admodum reverende religiose, in Christo plurimum dilecte confrater

(1) Relator harum propridie sancti Ioannis sub tempus cenae in Stambs appulsus rite consignavit fructus telluris vestrae et cum iis, quod mihi carius, epitome novum regularium quaestionum, qui in nundinis Halensibus apud bibliopolam Ulmensem in oculos quidem meos incurrit, sed non coëmi nummos in alias expensas magis necessarias reservans. (2) Duplici nunc titulo reverentiae vestrae debitor factus, ut una, quod aiunt, fidelia duos parietes dealbem,[ERROR: no reftable :] ut ... dealbem] Zu diesem Sprichwort vgl. Noten zu ep. 124. hisce grates perhumaniter ago tam pro nunc submisso munere cartaceo, quam pro panno rubro post vindemias per nostrum scribam apportato. (3) In vicem gratitudinis qualemcumque repono cruculam Hispanam, quam boni consulat velim.

(4) Ceterum est, quod in sinum reverentiae vestrae sub rosa et confidentiae secreto recondam. (5) Pater Paulus[ERROR: no reftable :] pater Paulus] Gemeint ist Pater Paulus Spiesegger. noster a longo iam tempore valde immorigerum et discolum se exhibet, plurimas tricas et fastidia creans superioribus, quas ipse quasi floci pendit ac spernit

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic