Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F246v --

quoddam inhibitorium [ERROR: no reftable :] inhibitorium] Vgl. Primisser cap. 43 § 17 praecipue vero abbati severe prohibuit, ne umquam visitatores Brixinenses ad visitandum superius templum admittat. de non admittenda ad sanctum Ioannem visitatione contra Brixinensium conatus ab amplissima dominatione vestra expediendum sollicitaverim, non me ad id morae aliquod periculum impulit, sed solum ut in futuros casus contingentes provide me obarmarem. (5) At enim quia intelligo reverendissimae amplitudini vestrae ob restrictam vicariatus potestatem manus ad hunc effectum quodammodo ligatos esse, libenter requiesco et promptam gratificandi voluntatem optimi consulo manens siquidem etc.

531. An Abt Benedikt Hein von Kaisheim Innsbruck, 25. April 1668 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Haas freut sich, endlich die Akten des Generalkapitels aus Citeaux zu Gesicht bekommen zu haben, wenn er auch erkennen muss, dass keine der Forderungen der Oberdeutschen Kongregation umgesetzt wurde. Die einzige Möglichkeit besteht nun darin, den Papst wiederum anzugehen und ihn um Änderungen zu bitten, was auf einem Nationalkapitel beschlossen werden soll. Abt Haas ist im Moment noch beim Landtag in Innsbruck beschäftigt, hofft aber ab Pfingsten frei zu sein. Dem Totengedenken, um das Abt Hein gebeten hat, will Abt Haas gerne nachkommen. Ad abbatem Caesariensem, 24. Aprilis anno 1668, nomine reverendissimi. Reverendissime in Christo praesul, amplissime et observandissime domine domine

(1) Tandem aliquando datum est videre diu exspectatum pastum a matre nostra Cistercio editum, acta videlicet generalis capituli anno superiore tantis nationum impendiis celebrati, parturientibus desideriis Germanorum sane nec quidquam respondentia, pro quorum tamen benevola communicatione reverendissimae amplitudini vestrae grates habeo quam maximas. (2) Ceterum quia gravamina et exceptiones nostras contra breve Alexandri VII. archimandrita Cisterciensis[ERROR: no reftable :] archimandrita Cisterciensis] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. surda omnino aure praeteriisse videtur iisque relevandis medium aliud non superest, quam recursus ad modernum sanctissimum,[ERROR: no reftable :] modernum sanctissimum] Gemeint ist Papst Clemens IX. credam reverendissimae quoque amplitudini vestrae non displicituram aliorum praesulum sententiam, quam de ineundo ac maturando conventu nationali conceperunt, ad accuratius rebus nostris prospiciendum, ne alioqui forte nobis diutius aequo tacentibus Romanum tribunal ianuam claudat ac sero pulsantibus amplius non aperiat.

(3) Ego quidem nunc Oeniponte distineor in comitiis provinciae, matris Caesareae mandato indictis, spero tamen, eodem ut minus ad ferias pentecostes terminanda fore, quo dein etiam ad diaetam sacratiorem me accingere et conferre valeam. (4) Quos reverendissima et amplissima dominatio vestra mihi meisque commendavit refunctorum piissimos manes e diversis coenobiis in alterum orbem translatos, consuetis in ordine orationum sportulis non defraudabo, requiem eisdem ac lucem perpetuam ad aram cum meis precaturus.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic