Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F246r --

palati, quam ad fomentum ventriculi non defuturas.

(2) Comitia nationalia[ERROR: no reftable :] comitia nationalia] Zur Forderung Abt Haas’ nach einem Nationalkapitel vgl. ep. 526 und Primisser cap. 43 § 17 (zitiert in den Noten zu ep. 526). celebrandi siqua necessitas umquam fuit, certe nunc adforet, quando ordo noster extremis fere angustiis arctatur et premitur: (3) Ea vero instituendi facultatem ab illustrissimo patre generali nostro[ERROR: no reftable :] illustrissimo ... nostro] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. impetrari non posse plus quam mirandum est. (4) Intentum reverendissimi neo-abbatis Morimundensis[ERROR: no reftable :] neo-abbatis Morimundensis] Gemeint ist Abt Franciscus II. de Machaut von Morimond. ad visitanda tota filiatione sua sicuti plane insolitum est atque exoticum, ita nihil demiror, si id succedentibus sensim sanioribus cogitatis evanescere propediem incipiat. (5) Quid emolumenti haec talis visitatio Gallicana horreis nostris invectura fuisset, equidem non dispicio. (6) Curet bonus ille praesul Morimundum suum, prorsus (uti antehac scripserat) miserabilem ac quasi in extremis positum et non erit, cur ad tam longinquas peregrinationes pedem efferat. (7) Interim supremus omnium rerum arbiter, Deus contumaces ichthyophages demum aliquando compescat nosque ad perfectam pacem et lucem respirare concedat! (8) Ita vovi in Stambs die 27. Martii 1668.

530. An Abt Anselm I. Muotelsee von Salem [Stams], 3. April 1668 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Haas freut sich, dass die Akten des letzten Generalkapitels aus Rom endlich in Stams angekommen sind. Einige Artikel sind dunkel formuliert, andere, die v.a. die deutschen Klöster geändert wissen wollten, erscheinen immer noch wie zu Beginn. Das Nationalkapitel wäre der rechte Ort, um hierüber zu sprechen. Für das Visitationsverbot, um das Abt Haas im letzten Schreiben gebeten hatte, um den Bischof von Brixen abhalten zu können, gab es keinen aktuellen Anlass, vielmehr wollte er für die Zukunft gewappnet sein. Wenn aber Abt Anselm glaubt, seine Macht als Vikar sei nicht so weitreichend, will Abt Haas ihn nicht mehr belästigen. Ad abbatem Salemitanum, 3. Aprilis [1]668, nomine reverendissimi. Reverendissime et amplissime praesul, domine domine observandissime

(1) Diu desiderata, exspectata diu nuperi capituli generalis acta ex Romanis latebris tandem lucem Germaniae nostrae aspicere plurimum gaudeo, quorum apographum a reverendissima amplitudine vestra mihi transmissum veluti ovum paschale accepi ipsis resurgentis Christi instantibus feriis. (2) Perlegi illud attente et studiose, sed praeterquam quod in eo plures articulos obscuritatibus implicitos deprehenderim, ex iis, quos Germania nostra mutatos aut ad moderationis orbitam reductos cupiebat, nullum vel levi calamo perstrictum offendi. (3) Quae dissimulatio amplam certe nobis materiam praebet et causam congrediendi atque in comitiis nationalibus efficacius rebus nostris prospiciendi, quod reverendissimae amplitudinis vestrae solerti industria sine longa procrastinatione effectui dandum spero.

(4) Ceterum quod in nuperis meis mandatum

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic