Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F24v --

Ad dominum abbatem nostrum eisdem acidulis utentem, 11. Augusti 1645. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine

(1) Acidulas reverendissimae pietati vestrae hactenus multum proficuas et conductiles extitisse cum gaudio intelleximus, quae ut prosperum etiam deinceps post se effectum relinquant, animitus exoptamus. (2) Litteras ad dominum Zechetner districtus Hörtenbergensis vicepraefectum nuper directas ipsa, quad ad me delatae sunt, hora mox in Telfs ablegavi; responsoriae tamen (quas sine cunctatione remittendas speraveram) non nisi triduo post sunt subsecutae.

(3) Pater subprior noster[ERROR: no reftable :] pater ... noster] Gemeint ist Pater Matthaeus Wilhalm (vgl. Album Stamsense Nr. 431). ex infirmitate sua nunc temporis eatenus saltem revalescit, quatenus in lecto recubans nihil omnino doloris amplius persentiscit, extra grabato vero, etsi multum obambulare pedibus tumefactis non possit, insistere tamen plantis et per cellae ambitum unum saltem atque alterum passum gradi valet, quantumvis incessu lento ac tremulo. (4) Ego illum sospitati iam redditum valde cuperem, quia satis mihi difficile accidit ipso aegro et absente servata hospitalitatis lege supervenientes incertis horis hospites excipere ac simul conventui non deesse.

(5) Reverendissimum dominum perillustrem comitem de Thunn, uti e primo mox intuitu et affatu oppido humanum agnovi, ita eum religiosae humanitatis officiis, quibus et quantum licuit, sum prosecutus; quem etiam postridie adventus sui sumpto prius congruente ientaculo abeuntem ad ratem usque deduxi commendantem se reverendissimae pietati vestrae ac coenobio nostro ad oblatos casus omne favoris obsequium pollicentem.

(6) Secretarium congregationis Staub, cum venerit, humanitate et amoris fraterni significatione, qua iubemur, excipiemus. (7) Diversorium porro sine hypocaustum eidem deputatum heri sub vesperum alii iam occuparunt inexpectati hospites, duo videlicet conventuales Caesarienses,[ERROR: no reftable :] duo ... Caesarienses] Aus ep. 60,5 geht hervor, dass es sich um die Patres Karl und Kaspar Dempf handelt. patres decrepiti ac ferme edentuli, septuagenariis, ut apparet, non multo minores, quos domini abbatis Schönthalensis [ERROR: no reftable :] Schönthalensis] Primisser berichtet cap. 42 § 15 Extremo iterum periculo exponebantur hoc anno [sc. 1645] duo congregationis monasteria, Speciosa Vallis et Bebenhusa, e quibus res pretiosae Stamsium sunt translatae. raeda vectos comitatus est eiusdem modo dicti praesulis syndicus, vir ab ingenio et agendi dexteritate splendide commendatus; de cuius persona et quinque equis adductis quid agendum sit, quid disponendum, mandatum per harum latorem apportandum expecto. (8) Deus optimus interim reverendissimam pietatem vestram desiderata donet valetudine atque cum toto commensalium coetu brevi reducat incolumem.

53. Stephani an Abt Martin Dallmayr von Fürstenfeld [Stams], 14. August 1645 Stephani hat anstelle des noch in den Bädern weilenden Abtes den Brief des Abtes Martin von Fürstenfeld von Pater Michael entgegengenommen und will ihn so rasch als möglich weiterleiten. Der mitgeschickte Kirchenschatz wurde gut verwahrt. Stephani klagt über die barbarischen Auswüchse der Kriegshändel. Wegen seiner Eile konnte er Pater Michael nicht mit der gleichen Sorgfalt behandeln, die ihm bei seinem Besuch in Fürstenfeld zuteil wurde. Ad reverendissimum dominum Martinum,[ERROR: no reftable :] Martinum] Abt Martin Dallmayr (1640-1690) gilt als der bedeutendste Abt des Klosters Fürstenfeld (vgl. >Bauer 1985, 108), er wurde bereits mit 28 Jahren zum Abt gewählt (vgl. Krausen 1953, 41; ausführlich Hoppe 1988). abbatem in Firstenfeld, 14. Augusti 1645. Reverendissime in Christo pater, amplissime domine praesul



Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic