Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F243r --

copo [ERROR: no reftable :] reverendissimo ... episcopo] Gemeint ist Bischof Sigmund Alphons von Thun in Brixen. harum exhibitorem [ERROR: no reftable :] exhibitorem] Gemeint ist Ingenuin Tagwercher. pro Söldensium spirituale gubernatione cum solitis commendatitiis sistere ac praesentare volui. (3) Et quia non nescio hisce in negotiis reverendissimam et praenobilem dominationem vestram suo consilio ac favore plurimum posse, eiusdem benevolentiam pauculis his interpellandam duxi, quatenus supplicantis benignam admissionem et approbationem sibi commendatam habere suoque calculo provehere non renuat, id quod tanto propensius facturam confido, quanto difficilium ecclesiae Söldensi de animarum rectoribus provideri posse noverit ob situs illius inamoenitatem ac solitudinem, homines assuetos multum absterere solitam. (4) Quibus finio et reverendissimae ac praenobili dominationi vestrae omnem prosperitatem precor, ex Stambs die 8. Ianuarii 1668.

523. An Abt Anselm I. Muotelsee von Salem [Stams], 31. Januar 1668 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Anselm hat durch die Übermittlung einer päpstlichen Note die Unsicherheiten in Bezug auf die Aufnahme neuer Novizen beseitigt. Die Ausnahmen für die Oberdeutsche Kongregation konnten wegen der Probleme in Frankreich noch nicht durchgesetzt werden, Abt Haas hofft jedoch auf die Arbeit des Generalprokurators in Rom und auf Abt [Matthäus Kolweiss] von Lilienfeld. Abt Haas macht sich Sorgen um die geplante Visitationsreise des Abtes von Morimund. Der Frieden innerhalb der Kongregation ist gefährdet. Abt Haas schlägt vor, beim Generalabt gegen dieses Vorgehen zu protestieren, auch eine Reaktion aus Rom könnte Erfolg bringen. Es heißt, der Abt von Morimond wolle die Visitation unter allen Umständen durchführen. Aus den Gebieten Österreichs wird er, wie 1654 schon der Generalabt, sicher weggeschickt werden. Abt Haas ist an Abt Muotelsees Sicht der Dinge interessiert. Ad abbatem Salemitanum, 31. Ianuarii anno 1668, nomine reverendissimi. Reverendissime et amplissime praesul, domine domine observandissime

(1) Exemit mihi tandem reverendissima et amplissima dominatio vestra nodum perplexitatis, quae me hactenus tenuerat circa vestiendos ordinis candidatos, dum mihi brevis pontificii in favorem Germanorum noviter procusi apographum transmisit, quo nuntio fretus proxime (dominica scilicet prima quadragesimae) iuvenem quendam [ERROR: no reftable :] iuvenem quendam] Das Album Stamsense verzeichnet zwischen Pater Edmund Zoz, der seine Profess 1666 ablegte, und Pater Joseph Riedmiller, der 1669 eintrat, keine Aufnahmen. nobilem sacro religiosi tyrocinii habitu amiciri curabo.

(2) Cetera vero exceptionum nostrarum capita sub cespite, ut video, adhuc haerent, quae et ipsa forsitan ex discussionis trutina rata et approbata feliciter iam prodiissent, nisi heteroclitus et inquietus Gallorum genius cursum sufflaminasset, spero tamen patris procuratoris nostri generalis[ERROR: no reftable :] patris ... generalis] Gemeint ist Generalprokurator Ferdinando Ughelli. et reverendissimi domini Campi-Lilliensis[ERROR: no reftable :] reverendissimi ... Campi-Liliensis] Gemeint ist Abt Matthäus Kolweiss von Lilienfeld. solerti ac indefesso studio causam nostram adhuc triumphaturam.

(3) Ceterum aliud modo est, quod me suspensum habet inque varias abripit cogitationes, insolens nempe et plenum ambitione propositum neo-abbatis Morimundensis,[ERROR: no reftable :] neo-abbatis Morimundensis] Gemeint ist Abt Franciscus II. de Machaut von Morimond, der erst 1668 gewählt wurde. ventura aestate universa filiationis suae coenobia visitare parantis. (4) Cum nam pro indubitato habeam,

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic