Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F241r --

dedicationis in Petersperg subpraefectus, uti scripseram [ERROR: no reftable :] ut scripseram] Vgl. ep. 515,5. futurum, propridie sanctae Ursulae[ERROR: no reftable :] propridie ... Ursulae] 19. Oktober. me et nostros personaliter invitavit, visa tamen reverendissimae pietatis vestrae inhibitione scripta, quam ipsimet legendam exhibui, quoad patres conventus statim acquievit, pro officialium vero altero vel utroque consensum omnimodis extorquere nitebatur, sed frustra.

(3) Pater Thobias[ERROR: no reftable :] pater Thobias] Gemeint ist Pater Tobias Zigl. tametsi tenore litterarum responsalium reverendissimae pietatis vestrae minime sit contentus suasque non rite a reverendissima pietate vestra intellectas asserere audeat, nihil tamen amplius de exaranda ad illustrissimum nostrum generalem[ERROR: no reftable :] illustrissimum ... generalem] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. epistula iactitat, sed intermissis quibuslibet scriptionibus reditum reverendissimae pietatis vestrae praestolari intendit, oretenus obtinere sperans, quod calamo impetrare diffidit.

(4) Pictor Bonaventura[ERROR: no reftable :] pictor Bonaventura] Gemeint ist der Maler Bonaventura Schor. a labore nondum finito manum deposuit avocatus a parente suo,[ERROR: no reftable :] parente suo] Hans Schor, der 1674 in Innsbruck begraben wurde, war Hofmaler in Innsbruck und Vater der bedeutenden Maler Johann Paul, Bonaventura und Aegidius Schor. pro templo monialium coloribus exornando. (5) Ianuam quidem sacristiae nostrae penicillo, ut iubebatur, vestivit, alteram vero dormitorii nudam reliquit. (6) Interea Deus reverendissimam pietatem vestram inter torcularium occupationes semper sospitem velit. Stambs, 22. Octobris anno 1667.

518. Stephani an Abt Augustinus Haas in Mais Stams, 29. Oktober 1667 Stephani hat den Brief des Abtes an Matthias Schayer heute an Herrn von Wolfsthurn übergeben, auch Thomas [Schauenstein] gab ihm einen Brief mit, in dem er seine Verwandten erneut bittet, ihm Geld zu schicken, damit er in Stams bleiben kann. Wenn er nicht wenigstens die Hälfte seiner Forderung erhält, ist er bereit, anderswohin zu gehen. Stephani hofft, dass Abt Haas vor der Ankunft des Churer Dekans zur Abwicklung der Rechtsangelegenheiten in Stams sein wird. Pater Fortunatus [Clementi] gefiel die Idee, an der Ernte teilzunehmen, nicht, außerdem ist er beleidigt, weil er seinen Bruder in Zirl nicht besuchen darf. Christian Fischer hat seine Präbende noch nicht aufgesucht. Stephani würde es sogar begrüßen, wenn er nicht kommen würde. Die Kastanien und der Heurige sind angekommen, der Wein ist jedoch nicht sehr süß. Ad abbatem ibidem moras nectenten, 29. Octobris anno [16]67. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) Quandoquidem reverendissimo domino Matthiae Schayer litteras reverendissimae pietatis vestrae in Stambs tradere nondum licuit, frustra hactenus exspectato, hoderina die easdem postae mediante domino de Wolfsthurn commisi, quibus et suas adiunxit Thomaso noster,[ERROR: no reftable :] Thomaso noster] Gemeint ist Thomas Schauenstein. ultimam adhuc aleam tantaturus, an forte consanguineorum animos eo usque expugnare valeat, ut aliquid nummorum apud nos permansuro hebdomadatim bonae caritatis ergo tribuere acquiescant, contentusu futurus quinque baceis, si dimidium florenorum obtinere non possit, alioqui resolutus ad discessum.

(2) Optarem ego a reverendissima pietate vestra reditum ad nos maturari, ut accessum reverendissimi Curiensis decani praevertere et in monatserio coram ac personaliter cum ipso ultimam transactionem legitime complere ac stabilire posset.

(3) Patri Fortunato[ERROR: no reftable :] patri Fortunato] Gemeint ist Pater Fortunatus Clementi, der gerade Pfarrer in Mais ist. responsum reverendissimae pietatis vestrae nihil arrisit

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic