Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
ab eo uni dominorum coabbatum in Gallias peregrinantium commendanda. (4) Grates habeo singulares pro communicato mihi dominorum abbatum Helvetiae memoriali, ex quo patenter perspicere licuit salutem et emolumentum congregationis nostrae eisdem reverendissimis praesulibus apprime cordi esse. (5) Alias etiam ego animadversiones aliquot contra reformationis articulos quosdam inhumaniores compilaveram, quas cum supradictis meis aliis scripturis Caesaream amandavi. (6) Ceterum duo adhuc sunt, quae amplissimam dominationem vestram humaniter rogem, alterum, ut significare mihi dignetur, siquid certitudinis habeat de novis breviariis nostris, retinenda ea sint an abolenda, alterum, ut (quod bis iam praestitit) contributionem 20 florenorum pro generali procuratore meo nomine pendere non gravetur, cum ipse eam ob denegatam itinerandi facultatem Cistercium ferre non possim. (7) De reliquo reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae versus ignotam hactenus Galliam felicissimum iter et angelum Domini comitem ex animo precor maneoque etc.
510. An Abt Benedikt Hein von Kaisheim
Stams, 26. April 1667
Im Namen von Abt Augustinus Haas: Die Franzosen haben mit Hilfe eines päpstlichen
Erlasses den deutschen Zisterziensern ein schweres Joch auferlegt. Abt Haas hofft
auf die Beständigkeit und Einigkeit der deutschen und österreichischen Äbte. Abt
Haas bedauert das Ableben von Bruder Gottfried. Gott hat ihn gnädig zu sich gerufen.
(1) Grave profecto nobis iugum Galli intentant, quod ob interpositam pontificis auctoritatem perdifficile erit ab humeris nostris aboliri. (2) Nihilominus tamen spero reverendissimos dominos abbates Germaniae ac praesertim Austriae sua animosa constantia et concordibus votis id effecturos, ut novae reformationis onus in multis bonam partem sit alleviandum. (3) Ceterum grates amplissimae dominationi vestrae prolixas habeo, quod litteras meas
et informationes uni dominorum coabbatum in Franciam
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |