Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
priores ad me litteras dirigens, quas tertio Aprilis die recepi. (2) Solvo igitur vel nunc vota labiorum meorum amplissimae dominationis vestrae de indepta novi muneris dignitate festine congratulans eidemque annos quamplurimos et aurea tempora ac plenum divinae benedictionis cornu ex animo apprecans, in spe singulariter constitutus a Deo esse electionem hanc vestram, quam tanto totius conventus consensu et concordi applausu celebratam accepi. (3) Ceterum ad capitulum ordinis generale, quod ferme in ianuis est, quantum attinet, ego ignotas Galliae oras petere ac meam personam exhibere non possum facta mihi inhibitione[ERROR: no reftable :] inhibitione] Vgl. Primisser cap. 43 § 16 Has theses Augustinus abbas Cistercium adeundi percupidus, facultatem huius itineris ab arcano consilio petiit quidem, nec tamen obtinuisset, praelo datas et illustrissimo archipraesuli Claudio Vaussino inscriptas una cum excusatoriis ab arcano datis Cistercium misit per Caesareensem praesulem Benedictum, qui Georgio III Idus Februarias defuncto successerat. ab arcani consilii proceribus Oenipontanis, suam Caesaream maiestatem[ERROR: no reftable :] suam ... maiestatem] Gemeint ist Kaiser Leopold I. Tyrolis nostrae modernum dominum et gubernatorem repraesentantibus, quorum excusatorias una cum meae submissionis litteris reverendissimo domino Cisterciensi archimandritae[ERROR: no reftable :] domino ... archimandritae] Gemeint ist der Generalabt Claude Vaussin. isthac eadem occasione destino adiunctis simul theologicis thesibus[ERROR: no reftable :] thesibus] Stephani meint hier die 1667 in Innsbruck erschienenen Scholasticae theologiae theoremata des Tobias Zigl (vgl. ep. 508,5). a religiosa iuventute mea proxime disputationi publice exponendis atque ipsius reverendissimi patris generalis perillustri nomini dedicatis. (4) Porro quae de coenobii mei statu informatio petitur reverendissimis comitiorum diffinitoribus Cistercii exhibenda, ea hisce acclusa venit, cui etiam animadversiones quasdam contra novae reformationis articulos rigidiores compilatas adieci, forsitan etiam amplissimae dominationi vestrae non improbandas atque, quod rogo, alicui dominorum praesulum provinciae nostrae Sueviae partes acturo obnixius commendans. (5) De reliquo sicut imminentis negotii ardua plane ac ingens relevantia est, ita supremi Numinis assistentiam ardentissimis votis desuper ubivis instanter fore implorandam non diffido amplissimae dominationi vestrae interea me et meos studiose commendans.
508. An den Generalabt Claude Vaussin in Citeaux
Stams, 15. April 1667
Im Namen von Abt Augustinus Haas: Nach erhaltener Einladung zum Generalkapitel in
Citeaux versuchte Abt Haas, von den zuständigen Landesstellen die Ausreiseerlaubnis
zu erhalten, die ihm jedoch verwehrt wurde. Das entsprechende Schreiben legt er zu
seiner Entschuldigung bei. Abt Haas wäre gerne nach Citeaux gekommen. Eine seiner
schönsten Aufgaben als Abt besteht darin, die ihm anvertraute Jugend zum Studium der
Philosophie zu bringen. Eine dem Generalabt gewidmete Arbeit mit Thesen zu Thomas
von Aquin liegt dem Schreiben bei.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |