Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F235v --

Ad reverendum patrem priorem Caesariensem. Admodum reverende doctissime et religiosissime domine prior

(1) Quod in nuperis suis admodum reverenda paternitas vestra indicaverat ratione fratris Godefridi futurum, ut propediem ad domum professionis per expressum reduceretur, id a reverendissimo meo[ERROR: no reftable :] a reverendissimo meo] Gemeint ist Abt Augustinus Haas. eidem fratri postridie significatum atque ex ipso authographo epistulae monstratum fuit. (2) Quo ille nuntio laetificatus indies et horas hactenus tabellarium exspectavit, eo vero cunctante morae ulterioris impatiens hodie mox a refectione prandii me convenit et abitum instantissime flagitavit, quem ut reditum reverendissimi mei Oeniponte nunc ad aliquot dies subsistentis et intra quatriduum reversuri praestolaretur, nullo pacto persuadere potui. (3) Itaque nitenti contra torrentem opponere me non valens manus dedi et repatriare omnimodis volentem in pace dimisi sperans reverendissimo meo aut mihi nihil hac in re sinistri imputandum, qui praedicto fratri hospitii gratiam lubentes prorogassemus. (4) Atque hisce admodum reverendae dominationi vestrae studiose me commendo.

507. Stephani an Abt Benedikt Hein von Kaisheim [Stams], 10. April 1667 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Obwohl Abt Haas seinem neuen Kollegen zur Wahl gratulieren wollte, kam ihm dieser mit einem Brief zuvor. Er wünscht ihm alles Gute für sein Amt. Seine Teilnahme an der Reise nach Citeaux muss Abt Haas absagen, da er vom Geheimen Rat in Innsbruck nicht die entsprechende Erlaubnis erhalten hat. Zusammen mit dem Entschuldigungsbrief schickt er aber Thesen mit, die dem Generalabt gewidmet sind. Auch die geforderten Informationen über den Zustand des Klosters Stams schickt er mit. Ad abbatem Caesariensem noviter electum,[ERROR: no reftable :] ad ... electum] Nach dem Tod von Abt Georg IV. Müller im Jahre 1667 wurde der bisherige Prior, Benedikt Hein sein Nachfolger. Er machte sich einen Namen, indem er 1673 den kolossalen Hochaltar in Chor aufstellen ließ (vgl. >Reindl 1926, 66). 10. Aprilis [16]67, nomine reverendissimi.

(1) Iam in eo eram, ut accepta novae electionis Caesarea peractae notitia amplissimae dominationi vestrae per epistulam cum debita gratulatione applauderem, et ecce praevenit me reverendissima amplitudo vestra humanitatis officio,

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic