Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
recesserunt sicque negotium omne in fumum et auras abiit. (3) Ceterum quia non multo abhinc tempore fida relatione comperi a praedicto illustrissimo domino episcopo legatum quendam (reverendum patrem Ioannem Casparum Poda) sub finem anni proxime evoluti Romam directum, qui inter cetera negotia etiam monasterii mei Stambsensis iura in disceptationem trahere et convellere iussus sit, etiam atque etiam rogo amplissimam dominationem vestram, velit eiusdem legati machinationes secreto indagare et, ubi adversum quid rescierit, quod ille me inscio et inaudito per falsa narrata subreptitie expracticarit pro honore ordinis murum sese opponere dignetur, habitura me semper promptissimum ad refundendum, quidquid impensarum desuper opus fuerit. (4) Porro ut huic clanculario agenti Brixinensium iniqua forsitan contra me molituro amplissima dominatio vestra obviare possit, spero eandem adhuc penes se habituram compendiosum illud summarium, quod iura et privilegia monasterii mei brevissime complectens supradicto anno 1664 amplissimae dominationi vestrae Romam transmisi. (5) Propitium Numen eandem diu ordini nostro servet incolumem! (6) Dabam ex Stambs vigesimo nono Ianuarii anno millesimo sexcentesimo sexagesimo septimo.
504. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim
[Stams], 1. Februar 1667
Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Haas bedauert es, dass das neue Jahr für Abt
Müller so beschwerlich und von Krankheit gezeichnet begonnen hat, und wünscht ihm
gute Besserung. Auch Bruder Gottfried geht es wieder schlecht. Der Arzt meint, die
Genesung könnte in einem anderen Klima viel schneller gehen. Inzwischen liegt er auf
der Krankenstation, verunsichert durch die Nachricht, es könnte zur Apoplexie
kommen. Abt Haas wundert sich sehr, dass es keine Neuigkeiten über das
Generalkapitel zu erfahren gibt, obwohl es dort um tiefgreifende Reformen gehen
wird. Weil wie üblich nicht alle Äbte nach Citeaux reisen werden, wäre es sehr
wichtig, früh zu wissen, welche beiden oder drei die offiziellen Abgesandten sein
werden. Da im Vorfeld des Generalkapitels die aktuelle Lage jedes Klosters
beschrieben werden soll, will Abt Haas wissen, welche Aspekte genau hier relevant
sind.
(1) Bifrontem Ianum[ERROR: no reftable :] bifrontem Ianum] Anspielung auf den zweigesichtigen
römischen Gott, der zum Jahreswechsel angerufen wurde.
primo huius novi anni crepusculo reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae
tam maligno aspectu illuxisse ac strenae loco non nisi amarum aegritudinem
apportasse ex novissima eiusdem amplitudinis vestrae epistula
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |