Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F23v --

tatione omnes expectavimus. (3) Calicem ecclesiae Söldensis ratiarius noster Barrabas ante dies 14 ad me retulit quidem, sed ita fere adhuc vacillantem, ut prius, nescio num neglectu aurifabri, an incuria portitoris.

(4) Merces in Halensibus nundinis mense superiori coemptae sabbatho pentecostes primum dolio satis grandi advectae sunt, quod ego iam reseratum peroptarem, ad extrahendum inde pannum nigrum, quem pro cucullis iam plures praestolantur. (5) Quodsi reditum reverendissimae pietatis vestrae praeter omnium nostrum spem et opinionem denuo diutius retardari contingeret, supplicatum irem pro gratiosa licentia vas praedictum interim aperiendi et paucula, quae pro conventu tunc comparaveram eximendi, salvis per omnia reliquis et intactis permansuris.

(6) Tempestates hoc anno vigiles ac providos faciunt aedituos, quippe quae tam subito interdum et inopinato ingruentes excidium segetibus intentarent, ni campanarum pulsu et consuetis ecclesiae benedictionibus tempestive arcerentur. (7) In districtu Özensi grando non ita pridem gravem agris ruinam intulit, ita ut multi, praesertim monticolae, siliginem prope totam solo tenus demetere ac novam posteris diebus sementem iacere sint coacti. (8) Apud nos nuper in solemnitate mysterii eucharistici ante meridiem durante adhuc processione tempestas satis horrida supervenit, quae tamen sine pluvia et grandine brevi desiit, tonitru tantum et fulgure minax.

(9) Dominus Paulus Kirchamer tyrones suos fratres nostros cornicines revisurus ac coeptam cum iis scholam[ERROR: no reftable :] scholam] Als unter Abt Thomas Lugga 1616 Pater Wolfgang Lebersorg Prior wurde, installierte er eine neue Klosterschule in Stams (vgl. Amman 11974, 54). postliminio repetiturus quinto huius mensis ad nos rediit, sed rursus cum appendice, filia sua Apollonia, quam pater cellarius noster abesse quam adesse mallet ob culinae gravamen etc. (10) Clementissimus Deus (quod unice optamus) brevi revrendissimam pietatem vestram sanam et incolumem remeare faciat ad propria.

50. Stephani an Abt Martin von St. Magnus in Füssen [Stams], 21. Juni 1645 Stephani schickt Pater Simpertus nach Füssen zurück. Aufgrund der kurzen Zeit ist er wohl nicht der hervorragende Organist geworden, der er gerne sein möchte. Stephani ist überzeugt, dass er es mit mehr Übung noch weit bringen wird. In Stams war Simpert ein angenehmer Zeitgenosse. Ad reverendissimum dominum Martinum, abbatem sancti Magni in Faucibus, 21. Iunii 1645. Reverendissime in Christo pater, colendissime domine praesul

(1) Remittimus reverendissimae pietati vestrae dilectum suum in Chirsto filium, reverendum patrem Simpertum;[ERROR: no reftable :] Simpertum] Vgl. ep. 24,6. utinam organoedum talem, qualem et ipse se optat et monasterium vestrum desiderat. (2) De peritia quidem magistri, quem habuit, deque eius in instruendo fideli diligentia nihil hactenus defuisse existimem, minus de industria discipuli, cuius intentissimum studium

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic