Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F229v --

subministrare, ne ego ipsius inordinato et illegitimo recessui cooperatus fuisse argui possim, nisi aliud iubeat reverendissima pietas vestra. (5) Interim accepi litteras ab admodum reverendo priore Caesariensi,[ERROR: no reftable :] priore Caesariensi] Gemeint ist Prior Benedikt Hein von Kaisheim. quibus mihi significat reverendissimum suum[ERROR: no reftable :] reverendissimum suum] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. expensas in cura praedicti fratris Oeniponte factas suo tempore rite soluturum simulque rogat, illum ut ulterius commendatum nobis velimus, quod sane intentionem avocandi non sonat. (6) Atque hisce reverendissimae pietati vestrae me et omnem conventum demisse commendo etc.

496. Stephani an Abt Augustinus Haas in Mais Stams, 23. Oktober 1666 Das von Pater Ludwig [Taschenmacher] gewünschte Buch von Heinrich Engelgrave schickte Stephani neulich nicht mit, weil er den entsprechenden Brief zu spät erhalten hatte. Dafür liegt es dieser Sendung bei. Bruder Gottfried hat eine detailierte Rechnung seiner Krankenkosten nach Kaisheim geschickt. Die bei einem Ulmer Buchhändler bestellten Bücher sind nach Stams gekommen (Laymann, Piasecki, Staingaden). Die Werke des Jesuiten Esparza und die Zisterzienserannalen fehlen noch. Der Dekan von Telfs hat im Auftrag des Bischofs im Ötztal alle Kuratoren visitiert. In Brixen selbst soll es zu einem Streit zwischen dem Bischof und dem Domkapitel über diese Sache gekommen sein. Ad abbatem nostrum existentem in Mais, 23. Octobris anno 1666. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) Desideratum a reverendo patre Ludovico[ERROR: no reftable :] patre Ludovico] Gemeint ist Pater Ludwig Taschenmacher (vgl. Album Stamsense Nr. 480). Henricum Engelgrave[ERROR: no reftable :] Henricum Engelgrave] Heinrich Engelgrave ist der Autor des 1658 in Antwerpen erschienenen Buches Meditationes in omnia evangelia und zahlreicher anderer die Bibel kommentierender Schriften. aurigis nuper abeuntibus tradere non potui, quando de hac voluntate reverendissimae pietatis vestrae tunc mihi nondum constabat acceptis eiusdem litteris primum postero die. (2) Fert ergo nunc illum, qui has praesentat.

(3) Frater Godefridus praeterita posta computum suae curae Caesaream misit ad florenos usque 50 (extra honorarium medico adhuc dandum) se extendentem, de quibus viginti octo et 48 crucigeros sibi vendicat dominus Tausch, pharmacopaeus Winklerus florenos tredecim praetendit et crugigeros 50. Chirurgus[ERROR: no reftable :] chirurgus] chyrurgus hs., qui sanguisugas applicuit, ducatum exegit, hospitibus denique Oenipontano et Inzingensi floreni quattuor debentur cum crucigeris viginti duobus, quam summam frater ille adhuc sperat ex Caesariensi crumena huc paribus nummis mittendam.

(4) Libri ab Ulmensi bibliopola pro monasterio nostro non ita pridem Halam

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic