Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F228v --

sed summe contrarium esse etc.

(4) Nudiustertius Monachio rursum supervenerunt 36 libelli auri malleati, quos in abbatia deposui debitori loco numeratae pecuniae, quam aurifaber bractearius exspectabat, solum recepisse tribuens et florenum pro camistro seu mercede apportationis. (5) Poscebatur etiam pretium simoniorum, quae ante aliquot menses ex Mittenwaldt ad monasterium delata fuerant, sed ad reditum reverendissimae pietatis vestrae sollicitantem remisi.

(6) Advocatus coenobii nostri dominus Frelich summopere desiderat consultum Ingolstadianum in causa Weingartensi, siquidem ab adversae partis actore ad concludendum negotium nimium importune urgetur, id quod ex ipsius ad me data epistula reverendissima pietas vestra luculentius intelliget.

(7) Circa susceptionem nobilis adolescentis Ferdinandi Klain scio ex patribus nostri conventus vix unum fore, qui eidem suffragium ferat, quod iuvenis nimis tenerae et imbecillis complexionis ac oneribus ordinis omnino imparis appareat, unde ego censerem (submittens tamen iudicium meum) consultius fore, si vel petenti aditus rotunde denegaretur praetendendo magnum numerum religiosorum, qui defacto aluntur, vel saltem reditum reverendissimae pietatis vestrae praestolari iuberetur, interim Oeniponte adhuc substiturus. (8) Alias memini[ERROR: no reftable :] alias memini] Vgl. ep. 411. etiam semel aut bis ex reverendissima pietate vestra audivisse fixum sibi animo stare deinceps neminem amplius collegio nostro adiungere, nisi forsitan subiectum aliquod superveniret usquequaque selectissimum cuiusmodi iuvenis hic supplicans sane non est. (9) Sed finio et reverendissimam pietatem vestram superis favoribus obnixe commendo.

495. Stephani an Abt Augustinus Haas in Mais [Stams], 19. Oktober 1666 Vom Kellner hat Stephani erfahren, dass Abt Haas die Unterlagen zum Exemptenstatus der Zisterzienser benötigt für den Streit gegen Brixen. Vom Richter von Petersberg erfuhr Stephani, dass Herr Gotthard durch den Dekan von Telfs als Kurator in Haiming eingesetzt wurde und bald auch Umhausen bekommen soll. Eine Entscheidung über die Aufnahme Ferdinand Kleins ist nicht mehr nötig, da Klein nach Dillingen zum Studium geschickt wird. Bruder Gottfried zieht es so stark in seine Heimat Kaisheim, dass er gestern überstürzt nach Nassereith aufbrechen wollte. Stephani möchte ihn vor unüberlegten Handlungen zurückhalten. In einem Brief aus Kaisheim wird zwar bestätigt, dass Gottfrieds Krankenkosten bezahlt werden, er aber nicht nach Kaisheim zurückberufen wird. Ad abbatem nostrum in vindemiis constitutum, 19. Octobris 1666.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic