Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F228r --

petiit ac simul, domum ut brevi avocaretur, instanter poposcit. (7) Quid in utroque isthoc petito sit obtentaturus, tempus experimentum dabit.

(8) In farragine novae reformationis nostrae multa sane occurrunt servatu difficillima, quae quidem calamo perstringi facile possunt, iisque rationabilia motiva opponi, verum timeo exceptionibus et protestationibus nostris exiguum fore locum relinquendum, quandoquidem omnes articuli ipsismet brevi apostolico inserti sunt eorumque custodia tum rigorose praecipitur. (9) Faciam tamen, quod iubeor, measque in punctis difficultatum animadversiones ordine compilabo, interea reverendissimae pietati vestrae omnem sospitatem et ordini nostro tranquillum regimen divinitus apprecando.

494. Stephani an Abt Augustinus Haas in Mais [Stams], 16. Oktober 1666 Bruder Gottfried ist aus Innsbruck zurückgekehrt mit einer langen Kostenaufstellung für seinen Krankenaufenthalt, die er nach Kaisheim schickte. Es handelt sich um mindestens 50 Gulden. Er drängt auch auf seine Rückberufung nach Kaisheim, weil der Arzt ihm vom Tiroler Klima abgeraten hat. Aus München sind 36 Goldmünzen angekommen, die Stephani in den Räumen des Abtes verwahrte. Im Streit mit Weingarten fordert der Stamser Anwalt, Herr Fröhlich, eine Rechtsmeinung aus Ingolstadt, was Abt Haas aus einem beiliegenden Brief erkennen wird. Ferdinand Klein hat um Aufnahme ins Kloster gebeten, hat aber im Konvent kaum Fürsprecher. Abt Haas habe ohnehin vor kurzem gesagt, keinen mehr ins Kloster aufnehmen zu wollen, da es schon so viele sind. Ad abbatem nostrum in vindemiis constitutum, 16. Octobris anno 1666. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) Rediit tandem Oeniponto praeterita die Lunae frater Godefridus, utque sibi restitutus, deferens secum extractus computationum, quanti universim sua cura constiterit, in victu, medicinalibus et industria medici, quos proxime Caesaream mittet, solidam inde refusionem exspectans. (2) Quousque expensarum summa excreverit, mihi nondum patefecit, scio tamen medicum paulo ab inchoata cura iam mihi dixisse eam ut minimum 50 florenos devoraturam. (3) Urget modo dictus frater omni instantia avocationem suam, ex eo praecipue, quod a doctore intellexerit nostrum Tyrolense clima una cum aëris temperatione complexioni suae non solum inconveniens,

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic