Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
petiit ac simul, domum ut brevi avocaretur, instanter poposcit. (7) Quid in utroque isthoc petito sit obtentaturus, tempus experimentum dabit. (8) In farragine novae reformationis nostrae multa sane occurrunt servatu difficillima, quae quidem calamo perstringi facile possunt, iisque rationabilia motiva opponi, verum timeo exceptionibus et protestationibus nostris exiguum fore locum relinquendum, quandoquidem omnes articuli ipsismet brevi apostolico inserti sunt eorumque custodia tum rigorose praecipitur. (9) Faciam tamen, quod iubeor, measque in punctis difficultatum animadversiones ordine compilabo, interea reverendissimae pietati vestrae omnem sospitatem et ordini nostro tranquillum regimen divinitus apprecando.
494. Stephani an Abt Augustinus Haas in Mais
[Stams], 16. Oktober 1666
Bruder Gottfried ist aus Innsbruck zurückgekehrt mit einer langen Kostenaufstellung
für seinen Krankenaufenthalt, die er nach Kaisheim schickte. Es handelt sich um
mindestens 50 Gulden. Er drängt auch auf seine Rückberufung nach Kaisheim, weil der
Arzt ihm vom Tiroler Klima abgeraten hat. Aus München sind 36 Goldmünzen angekommen,
die Stephani in den Räumen des Abtes verwahrte. Im Streit mit Weingarten fordert der
Stamser Anwalt, Herr Fröhlich, eine Rechtsmeinung aus Ingolstadt, was Abt Haas aus
einem beiliegenden Brief erkennen wird. Ferdinand Klein hat um Aufnahme ins Kloster
gebeten, hat aber im Konvent kaum Fürsprecher. Abt Haas habe ohnehin vor kurzem
gesagt, keinen mehr ins Kloster aufnehmen zu wollen, da es schon so viele sind.
(1) Rediit tandem Oeniponto praeterita die Lunae frater Godefridus, utque sibi
restitutus, deferens secum extractus computationum, quanti universim sua cura
constiterit, in victu, medicinalibus et industria medici, quos proxime Caesaream
mittet, solidam inde refusionem exspectans. (2) Quousque expensarum summa
excreverit, mihi nondum patefecit, scio tamen medicum paulo ab inchoata cura iam
mihi dixisse eam ut minimum 50 florenos devoraturam. (3) Urget modo dictus frater
omni instantia avocationem suam, ex eo praecipue, quod a doctore intellexerit
nostrum Tyrolense clima una cum aëris temperatione complexioni suae non solum
inconveniens,
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |