Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F226v --

etiam, quod plus quam certum sit de isthoc capitali bonam partem nobis olim in salvo et lucro permansuram. (4) Quodsi a praenobili illius familia quingenti adhuc extorqueri possent, de quorum annuo censu ipsi Thomae hebdomadatim dimidius florenus cederet, summa vero post eius mortem in sepulturam et exsequias impenderetur, apprime utique monasterio nostro consultum foret, sed vix sperandum est auctarium istud ab altera parte obtineri posse, quo etiam non obtento existimem reverendissimam pietatem vestram primae accordationi omnino acquiescere posse nec ullum coenobii damnum pertimescendum. (5) Atque his reverendissimam paternitatem vestram supernae protectioni animitus commendo. (6) Dabam 2. Octobris etc.

492. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim [Stams], 3. Oktober 1666 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Haas hat den Brief seines Amtskollegen vom 8. September in Mais erhalten. Mit diesem Brief bestätigt er, vom anberaumten Generalkapitel in Kenntnis gesetzt worden zu sein. Die genauen Daten, die Abt Müller über das Kloster Stams braucht, kann Abt Haas im Moment nicht beibringen. Da das Generalkapitel erst in sieben Monaten beginnen wird, vermutet Abt Haas, dass diese Daten noch ein bis zwei Wochen warten können. Zudem müsste Abt Haas noch wissen, welche Daten genau Abt Müller interessieren. Der Meinung, die Oberdeutsche Kongregation brauche keinen Generalprokurator, stimmt Abt Haas nicht zu, vielmehr will er von den ursprünglichen Einrichtungen, die auch vom Papst bestätigt wurden, so wenig wie möglich abrücken. Ohne Generalprokurator werden auch keine Nationalkapitel einberufen, die dringend nötig wären. P.S.: Urkunde, in der Abt Haas bestätigt, von Abt Müller über die Einberufung des Generalkapitels informiert worden zu sein. Ad abbatem Caesariensem, 3. Octobris 1666, nomine reverendissimi. Reverendissime et amplissime praesul, observandissime domine domine

(1) Litteras amplissimae dominationis vestrae octavo Septembris Caesarea emanatas cum appendice rerum Cisterciensium postridie exaltatae crucis seu 15. praedicti mensis accepi constitutus in canonica Maisensi. (2) Et quidem de indictione generalis capituli subsequente anno celebrandi in Cistercio legitime mihi insinuata et accepta petitam attestationem hisce submitto; (3) ea vero, quae pro informatione illustrissimi domini generalis[ERROR: no reftable :] illustrissimi ... generalis] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. ad praefata comitia dirigi praecipiuntur, in praesens addere impossibile erat, quando et a monasterio absens et in primo ac maximo vindemiationis aestu occupatissimus existo. (4) Spero proinde rem hanc unius alteriusve septimanae moram

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic