Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F226v -- etiam, quod plus quam certum sit de isthoc capitali bonam
partem nobis olim in salvo et lucro permansuram. (4) Quodsi a praenobili illius
familia quingenti adhuc extorqueri possent, de quorum annuo censu ipsi Thomae
hebdomadatim dimidius florenus cederet, summa vero post eius mortem in sepulturam et
exsequias impenderetur, apprime utique monasterio nostro consultum foret, sed vix
sperandum est auctarium istud ab altera parte obtineri posse, quo etiam non obtento
existimem reverendissimam pietatem vestram primae accordationi omnino acquiescere
posse nec ullum coenobii damnum pertimescendum. (5) Atque his reverendissimam
paternitatem vestram supernae protectioni animitus commendo. (6) Dabam 2. Octobris
etc.
492. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim
[Stams], 3. Oktober 1666
Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Haas hat den Brief seines Amtskollegen vom 8.
September in Mais erhalten. Mit diesem Brief bestätigt er, vom anberaumten
Generalkapitel in Kenntnis gesetzt worden zu sein. Die genauen Daten, die Abt Müller
über das Kloster Stams braucht, kann Abt Haas im Moment nicht beibringen. Da das
Generalkapitel erst in sieben Monaten beginnen wird, vermutet Abt Haas, dass diese
Daten noch ein bis zwei Wochen warten können. Zudem müsste Abt Haas noch wissen,
welche Daten genau Abt Müller interessieren. Der Meinung, die Oberdeutsche
Kongregation brauche keinen Generalprokurator, stimmt Abt Haas nicht zu, vielmehr
will er von den ursprünglichen Einrichtungen, die auch vom Papst bestätigt wurden,
so wenig wie möglich abrücken. Ohne Generalprokurator werden auch keine
Nationalkapitel einberufen, die dringend nötig wären.
P.S.: Urkunde, in der Abt Haas bestätigt, von Abt Müller über die Einberufung des
Generalkapitels informiert worden zu sein.
Ad abbatem Caesariensem, 3. Octobris 1666, nomine reverendissimi.
Reverendissime et amplissime praesul, observandissime domine domine
(1) Litteras amplissimae dominationis vestrae octavo Septembris Caesarea emanatas cum
appendice rerum Cisterciensium postridie exaltatae crucis seu 15. praedicti mensis
accepi constitutus in canonica Maisensi. (2) Et quidem de indictione generalis
capituli subsequente anno celebrandi in Cistercio legitime mihi insinuata et accepta
petitam attestationem hisce submitto; (3) ea vero, quae pro informatione
illustrissimi domini generalis[ERROR: no reftable :] illustrissimi ... generalis] Gemeint ist Generalabt
Claude Vaussin. ad praefata comitia dirigi
praecipiuntur, in praesens addere impossibile erat, quando et a monasterio absens et
in primo ac maximo vindemiationis aestu occupatissimus existo. (4) Spero proinde rem
hanc unius alteriusve septimanae moram
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [ 1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [ word count] [ stephani-b-copiae].
|