Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F222v --

fuisse certum scio, ad easque responsum aliquod hactenus exspectans exspectavi necdum tamen obtinui, ausus igitur alteras submittere, admodum reverendae dominationi vestrae denuo memoriam refrico laborum, quos triennio abhinc vel quadriennio ecclesiae Riezensi praestitimus, sperans vel sero tandem mercedem nos accepturos. (2) Neque enim facile mihi persuaserim admodum reverendam dominationem vestram Telfensibus vale facturam hoc nomine non expuncto. (3) Servierunt olim in similibus ecclesiasticis functionibus conventuales nostri admodum reverendo domino decano Flaurlingensi Ioanni Baptistae Mohr, servierunt et proximius defuncto reverendo domino Ioanni Heisler et ab utrisque honorificum stipendium retulerunt. (4) Eorundem vestigiis admodum reverendam quoque dominationem vestram instituram confido, et quod iustum fuerit, operaribus Stambsensibus daturam post tam longam patientiae prorogationem. (5) Datae in Stambs 23. Martii 1666.

485. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim [Stams], 30. März 1666 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Haas wünscht seinem Kollegen eine erbauliche Fastenzeit. Er wundert sich, dass der Generalprokurator in Rom, Ferdinando Ughelli, so viel Zeit finden konnte, um sich mit der Geschichte des Benediktinerordens zu beschäftigen. Abt Haas dankt Abt Müller jedenfalls für die Übersendung des Buches, das er mit großem Interesse lesen wird. Für Kardinal Franciotti sowie für die beiden Verstorbenen aus Kloster Lützel wird man in Stams angemessen beten. Ad abbatem Caesariensem, 30. Martii anno 1666, nomine reverendissimi. Reverendissime et amplissime praesul, observandissime domine domine

(1) Esurialium dierum quadragenam (cuius Deo bene servante medium iam prope superavimus aequor) quam reverendissima et amplissima dominatio vestra mihi suavem ac salutarem in nuperis adprecata est, vicissim eidem reverendissimae amplitudini vestrae, etsi simile corpus forsitan aggravantem, spiritui tamen levem ac meritorum feracem, reciproca apprecatione cordialiter exopto.

(2) Admodum reverendum et eximium dominum procuratorem nostrum

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic