Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F222r --

studiosius rogitando, ut siquid intercessio mea ac primae preces apud eandem valere possint, erranti oviculae paternum sinum aperire ac postulatis eius benigne condescendere non dedignetur. (3) Ut parochum in saeculo agat, non consulo, mille enim periculis talis vita obnoxia est, ut vero in aliena ordinis domo bene morata et de regulari disciplina non male audiente stabiliat, rem iudico consultissimam ac rectae rationi prorsus consentaneam. (4) Cum enim praedictus pater humanum aliquid patiens proprium professionis domicilium repetere iustas ob rationes formidet, quid interest, si in alia Benedictinorum familia salutem suam operari possit, quando ubique sub uno domino aequalem servitutem baiulamus et uni regi in omni loco militamus? (5) Placeat igitur, oro, amplissimae dominationi vestrae Placidum suum exaudire eique desideratam hanc licentiam aequitati minime difformem benevole elargiri, quo tam monasterio Mariae-Montano suus constet honor, quam etiam parentes dicti Placidi curis et anxietatibus demum eximantur. (6) Atque his in spe gratificationis obtinendae finio meque ad reciproca offica amplissimae dominationi vestrae offero et commendo. (7) Ex coenobio sancti Ioannis in Stambs pridie festivitatis sancti Benedicti seu vigesimo Martii 1666.

484. Stephani an Dekan Franz Oberberger aus Telfs Stams, 23. März 1666 Weil Dekan Oberberger bisher nicht auf Stephanis Brief vom letzten Dezember (= ep. 479) geantwortet hat, schreibt ihm Stephani erneut und fordert die Bezahlung für die Leistungen in Rietz. Wenn Oberberger aus Telfs weggehen sollte, werde er wohl diese Schulden nicht zurücklassen. Auch der Dekan von Flaurling, Johannes Baptista Mohr, nahm einst die Hilfe der Stamser in Anspruch und bezahlte dafür, wie es sich gehörte. Ad decanum Telfensem Franciscum Oberperger, 23. Martii anno 1666. Admodum reverende et clarissime domine decane

(1) Quas anni praeteriti crepusculo, id est 28. Decembris ad reverendam admodum dominationem vestram dedi,[ERROR: no reftable :] quas ... dedi] Vgl. ep. 479. rite praesentatas

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic