Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F219r --

non possum, quin istius memoriam refricando admodum reverendae et clarissimae dominationis suae aurem desuper modeste vellicem. (2) Neque enim adducor, ut credam labores nostros, quos per aliquantos menses in vinea praefatae ecclesiae Riezensis locavimus, spongia oblivionis iam penitus esse expunctos.

(3) Anno quidem [16]62, cum admodum reverenda dominatio vestra Halae lethaliter decumberet et ipse etiam reverendus dominus Ioannes piae memoriae cooperator magnis febribus teneretur, determinato et praeciso numero singulas sacras functiones, quas Riezensibus exhibuimus, significare nequeo, generatim tamen asserere possum a paschate usque ad mensem Iulium maiori parte dominicarum et festorum divina mysteria in Riez per nostros sacerdotes fuisse celebrata.

(4) Anno vero [16]63 conventuales nostri in praedicta ecclesia decem et septenis vicibus sacra peregere, decies cum verbi divini praedicatura et septies sine peroratione. (5) Porro compensationem pro utriusque anni praestita opera arbitrio admodum reverendae dominationis vestrae, quae eiusmodi ecclesiasticos labores optime aestimare novit, libens remitterem, quia tamen iam aliquoties inaudivi a me exspectari proclamationem stipendii, existimem aequitatis et moderationis leges me non excessurum, si novem ducatos exegero.

(6) Alias memini ante novennium, cum admodum reverendo domino Ioanni Heisler, bonae memoriae parocho et decano Telfensi, similem operam impendissemus, per tres vel quattuor menses divinis officiis in Riez perfuncti pro laborum mercede nobis ab eodem 46 florenos fuisse repensos. (7) Interim dum spero modestae huic petitioni nostrae admodum reverendam et clarissimam dominationem vestram non refragaturam, finio litteras

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic