Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F218v --

sarem vidisse iuvat, quando exulceratis omnium animis vix aliquid boni ominis patriae nostrae impendet.

(8) Quae reverendissimae amplitudinis vestrae vindemiam sterilitas pervasit, ea etiam nostra ad Athesim vineta hoc anno intacta non reliquit, siquidem et nos Iovis fulminantis plagas persensimus et quidem in fundis optimis vina alioqui selectiora protuberare solitis, et (quod infortunium meum) ipsum illum mediocrem vitis proventum, quem coeli clementia servavit, hoc autumno personaliter colligere et convasare non potui continuo Oeniponti in taediosis negotiis detentus. (9) Spero nihilominus tamen Deo bene favente penum nostrum Stambsensem uveis gemmis, candidis et rubicundis, tantundem adhuc locupletandum, ut de utroque genimine vitis reverendissimae amplitudini vestrae gustum aliquem in strenam propinare possim eidem interea me meosque obnixe commendans. (10) Dabam ex aedibus meis Oenipontanis pridie Catharinae virginis seu vigesima quarta Novembris.

479. Stephani an Dekan Franz Oberberger von Telfs [Stams], 28. Dezember 1665 1662 und 1663 haben Geistliche aus dem Kloster Stams für den Dekan die Seelsorge in Rietz übernommen. Dekan Oberberger hat dafür noch nicht bezahlt. Stephani hofft, dass es Dekan Oberberger nicht vergessen hat: 1662 lag er krank in Hall, während auch sein inzwischen verstorbener Kooperator an Fieber litt. Wieviele Messen die Stamser in der Zeit zwischen Ostern und Juli lesen mussten, kann Stephani nicht mehr sagen. Im Jahr 1663 waren es gezählte 17 Messen, davon sieben mit Festpredigt. Weil Stephani gehört hat, dass der Dekan nur darauf wartet, bis er einen Preis nennt, setzt er diesen nun auf neun Dukaten fest. Vorbild ist die Vertretung vor neun Jahren für Johannes Heisler, den Dekan von Telfs, der für drei oder vier Monate 46 Gulden bezahlte. Ad dominum decanum in Telfs Franciscum Oberperger anno 1665, 28. Decembris. Admodum reverende, nobilis et clarissime domine decane

(1) Quid obsequiorum praestiterit venerabilis conventus noster oviculis admodum reverendae dominationis vestrae curae commissis in Riez anno 1662 et 1663, nondum, credo, admodum reverendae et clarissimae dominationi suae exciderit, de quibus grato animo quandoque repensandis, cum toties promistionem acceperim, praeterire

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic