Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
sarem vidisse iuvat, quando exulceratis omnium animis vix aliquid boni ominis patriae nostrae impendet. (8) Quae reverendissimae amplitudinis vestrae vindemiam sterilitas pervasit, ea etiam nostra ad Athesim vineta hoc anno intacta non reliquit, siquidem et nos Iovis fulminantis plagas persensimus et quidem in fundis optimis vina alioqui selectiora protuberare solitis, et (quod infortunium meum) ipsum illum mediocrem vitis proventum, quem coeli clementia servavit, hoc autumno personaliter colligere et convasare non potui continuo Oeniponti in taediosis negotiis detentus. (9) Spero nihilominus tamen Deo bene favente penum nostrum Stambsensem uveis gemmis, candidis et rubicundis, tantundem adhuc locupletandum, ut de utroque genimine vitis reverendissimae amplitudini vestrae gustum aliquem in strenam propinare possim eidem interea me meosque obnixe commendans. (10) Dabam ex aedibus meis Oenipontanis pridie Catharinae virginis seu vigesima quarta Novembris.
479. Stephani an Dekan Franz Oberberger von Telfs
[Stams], 28. Dezember 1665
1662 und 1663 haben Geistliche aus dem Kloster Stams für den Dekan die Seelsorge in
Rietz übernommen. Dekan Oberberger hat dafür noch nicht bezahlt. Stephani hofft,
dass es Dekan Oberberger nicht vergessen hat: 1662 lag er krank in Hall, während
auch sein inzwischen verstorbener Kooperator an Fieber litt. Wieviele Messen die
Stamser in der Zeit zwischen Ostern und Juli lesen mussten, kann Stephani nicht mehr
sagen. Im Jahr 1663 waren es gezählte 17 Messen, davon sieben mit Festpredigt. Weil
Stephani gehört hat, dass der Dekan nur darauf wartet, bis er einen Preis nennt,
setzt er diesen nun auf neun Dukaten fest. Vorbild ist die Vertretung vor neun
Jahren für Johannes Heisler, den Dekan von Telfs, der für drei oder vier Monate 46
Gulden bezahlte.
(1) Quid obsequiorum praestiterit venerabilis conventus noster oviculis admodum
reverendae dominationis vestrae curae commissis in Riez anno 1662 et 1663, nondum,
credo, admodum reverendae et clarissimae dominationi suae exciderit, de quibus grato
animo quandoque repensandis, cum toties promistionem acceperim, praeterire
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |