Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F216r -- Ad abbatem Caesariensem, 8. Septembris 1665, nomine reverendissimi.
Reverendissime et amplissime praesul, domine domine observandissime
(1) Quas abhinc octiduo defunctae in Caeli-Porta moniali spiritualium suffragiorum
sportulas spopondimus persolvendas,[ERROR: no reftable :] quas ... persolvendas] Zum Tod dieser Nonne vgl.
ep. 473,7. easdem nunc et ipsi emendicare compellimur,
siquidem etiam nostrum gregem invasit lupus rapax, truculenta mors unam ex ovibus
depasta. (2) Mortuus nempe est ex affectu pulmonico pater Severinus Frikinger ipsis
huius mensis Kalendis, media prima a meridie, annum aetatis 33. non excedens,
omnibus ecclesiae sacramentis a se petitis rite obarmatus. (3) Fuit usque ad ultimum
horae semiquadrantem sibi praesentissimus ac tam linguae quam rationis usu
praeditus, nihil nisi spirituale sibi occini cupiens. (4) De cuius, sicut optima
dispositione, ita etiam felici ac beata consummatione plurimam in domino fiduciam
habemus. (5) Quia tamen alia longe sunt Dei quam hominum iudicia, siquae eius animae
adhuc fragilitatis labeculae ultricibus expiandae flammis, adhaereant (quis nam est,
qui non aliquando supra fundamentum fidei aedificet ligna, faenum, stipulam et
paleas?) devotionis ac pietatis suffragiis, quae ab amplissimae dominationis vestrae
religiosissimo coetu defuncto nostro expetimus, brevi expungendas confidimus.
(6) De statu ac rebus ordinis nostri tam diu iam obmutescere Gallos ac Romanos mecum
satis demirari non possunt reverendissimi domini abbates Campi-Liliorum
[ERROR: no reftable :]
Campi-Liliorum] Gemeint ist Abt Matthäus Kolweiss. et
Sancti Crucis, quorum faciem nuper videre ac suavi eorum frui alloquio Viennae mihi
datum est. (7) Avertat propitium
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|