Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F214v --

loci nostri, eius vero societate et affectu etiam pater Alanus nunc aliquantum recreatur.

(4) Patri subpriori nostro in vacationibus excursum quendam versus Schwazium ambienti inopinato Deus insuetas compedes iniecit, siquidem illo eodem die, quo reverendissima pietas vestra apud nos ratem conscendit, ipse grabatum petiit correptus a podagra, qua hodieque adhuc laborat mihi exinde non modicas molestias facessens.

(5) Praenominatus pater Marienbergensis primo, quod cum ipso sumpsi, prandio retulit ante dies circiter 14 tempestates et grandinem in Valle Venusta admodum graviter saeviisse, ut soli domino comiti Maximiliano Trapp damnum aestimationis sex millium florenorum intulerint et vicum Eyrs paene dimidium aquarum aluvies inundarit.

(6) Coqua familiae nostrae (quod reverendissimae pietati vestrae dominus de Wolfsthurn forsitan iam perscripserit) tandem vitam suam in senectute bona finivit in profesto sancti Iacobi apostoli[ERROR: no reftable :] sancti Iacobi apostoli] 25. Juli 1665. tumulata. (7) Cuius vestigiis prope aberat, ut insisteret, si non praeiret, iudex noster, qui superiore septimana convulsionibus analepticis (quas vulgo daß vergicht vocitamus) adeo terribiliter exagitatus est, ut lucido aliquo intervallo apparente mox sancto viatico et unctione extrema muniri debuerit cunctis, qui eam viserent, non aliud quam in omnem paene horam animae exitum praestolantibus. (8) Remisit tamen nunc (convulsionibus desinentibus) paulatim infirmitas, ita ut aliqua spes revalescentiae affulgeat.

(9) Clementissimus Deus nos omnes sua protectione benigne custodiat, maxime vero reverendissimam pietatem vestram peregrina nunc aura et aëre utentem in sua sanitate confirmet! (10) Ita vovi ex Stambs die sancti Petri ad vincula seu 1. Augusti.

473. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim [Stams], 1. September 1665 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Haas kehrte erst am 20. August [1665] von einer Gesandtschaft nach Wien zurück, in deren Rahmen er als Mitglied einer Delegation unter der Leitung von Graf von Wolkenstein nach dem Tod Erzherzog Sigmund Franz’ das Land Tirol dem kaiserlichen Schutz empfahl. In einer Privataudienz beim Kaiser konnte Abt Haas diesem die Probleme und Nöte seines Klosters schildern. Im September wird der Kaiser nach Innsbruck kommen, um die Huldigung entgegen zu nehmen. Dass die Diözese Augsburg einen neuen Bischof hat, weiß Abt Haas bereits. Er hofft, dass es ein für Abt Müller angenehmer Mann ist. Die Brüder in Stams werden der verstorbenen Nonne von Himmelspforten die entsprechende Ehre erweisen, wie es in den Beschlüssen von Rottweil vorgesehen ist.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic